라틴어 문장 검색

Iustitiae partes sunt non violare homines, verecundiae non offendere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 128:4)
Quid enim censemus superiorem ilium Dionysium quo cruciatu timoris angi solitum, qui cultros metuens tonsorios candente carbone sibi adurebat capillum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 32:1)
Iam illud non sunt admonendi (est enim in promptu), ut animadvertant, cum iuvare alios velint, ne quos offendant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 90:1)
Utendum etiam est excusatione adversus eos, quos invitus offendas, quacumque possis, quare id, quod feceris, necesse fuerit nec aliter facere potueris, ceterisque aperis et officiis erit id, quod violatum videbitur, compensandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 90:4)
ita quicquid est, in quo offenditur, id etiam illa, quae laudanda sunt, obruit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 116:3)
nihil est enim tam insigne nec tam ad diuturnitatem memoriae stabile quam id, in quo aliquid offenderis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 129:3)
A quibus enim nihil praeter voluptatem aurium quaeritur, in eis offenditur, simul atque imminuitur aliquid de voluptate, in eloquenti autem multa sunt quae teneant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 259:4)
Etenim permulta sunt in causis in omni parte orationis circumspicienda, ne quid offendas, ne quo inruas:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 301:1)
Qua re cum sit quaedam certa vox Romani generis urbisque propria, in qua nihil offendi, nihil displicere, nihil animadverti possit, nihil sonare aut olere peregrinum, hanc sequamur neque solum rusticam asperitatem, sed etiam peregrinam insolentiam fugere discamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 44:1)
Atque eo citius in oratoris aut in poetae cincinnis ac fuco offenditur, quod sensus in nimia voluptate natura, non mente satiantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 100:3)
neque me patiar iterum ad unum scopulum ut olim classem Achivom offendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 166:3)
Non mehercule, inquit, sed imitor Archytam illum Tarentinum, qui cum ad villam venisset et omnia aliter offendisset ac iusserat, 'A te infelicem', inquit vilico, 'quem necassem iam verberibus, nisi iratus essem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 97:10)
radicum seminumque cognoscere num te offendet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 8:1)
Sed cum eris curru in Capitolium invectus, offendes rem publicam consiliis perturbatam nepotis mei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 2 2:5)
quarta restat causa, quae maxime angere atque sollicitam habere nostram aetatem videtur, appropinquatio mortis, quae certe a senectute non potest esse longe.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 85:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION