라틴어 문장 검색

"sic annua pacta fidemque poscimus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권191)
quatenus in monasterio suo cursum canendi annuum, sicut ad sanctum Petrum Romae agebatur, edoceret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII].7)
in cuius summo uertice, ubi Dominus ad caelos ascendit, ecclesia rotunda grandis, ternas per circuitum cameratas habet porticus desuper tectas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII.6)
rura ferunt messes, calidi cum sideris aestu deponit flauas annua terra comas.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 130)
atque aliquis senior ueteres ueneratus amores annua constructo serta dabit tumulo et
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 430)
Non Pylos aut Ithace tantos genuisse feruntur Nestora uel paruae magnum decus urbis Vlixem, uixerit ille senex quamuis, dum terna per orbem saecula fertilibus Titan decurreret horis, ille per ignotas audax errauerit urbes, qua maris extremis tellus includitur undis:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae17)
Testis mihi uictae fortis Iapydiae miles, testis quoque fallax Pannonius, gelidas passim disiectus in Alpes, testis Arupinis et pauper natus in aruis, quem si quis uideat uetus ut non fregerit aetas, terna minus Pyliae miretur saecula famae:
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae30)
hinc placidus nobis per tempora uertitur annus, hinc et colla iugo didicit submittere taurus et lenta excelsos uitis conscendere ramos, tondeturque seges maturos annua partus, et ferro tellus, pontus confinditur aere, quin etiam structis exsurgunt oppida muris.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae51)
annuumque intervallum regni fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 184:2)
datur signum infestisque armis velut acies terni iuvenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 255:1)
sollemnes deinde annui mansere ludi, Romani magnique varie appellati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 380:3)
LIBERI iam hinc populi Romani res pace belloque gestas, annuos magistratus, imperiaque legum potentiora quam hominum peragam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 2:1)
libertatis autem originem inde magis quia annuum imperium consulare factum est quam quod deminutum quicquam sit ex regia potestate, numeres.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 8:1)
ternae inde datae consulibus, quattuor dictator usus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 322:2)
de bello Sabino eos referre, tamquam maius ullum populo Romano bellum sit quam cum iis qui legum ferendarum causa creati nihil iuris in civitate reliquerint, qui comitia, qui annuos magistratus, qui vicissitudinem imperitandi, quod unum exaequandae sit libertatis, sustulerint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 420:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION