라틴어 문장 검색

decemviros sacris faciundis, carminum Sibyllae ac fatorum populi huius interpretes, antistites eosdem Apollinaris sacri caerimoniarumque aliarum plebeios videmus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 91:1)
iussumque a templi antistite, sicut coronatus laurea corona et oraculum adisset et rem divinam fecisset, ita coronatum navem ascendere nec ante deponere eam quam Romam pervenisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 130:1)
purgato inde capite, ut mos iis est, calvam auro caelavere, idque sacrum vas iis erat quo sollemnibus libarent poculumque idem sacerdotibus esset ac templi antistitibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 313:1)
facile eos sermo prodidit absurde quaedam percunctantes, deductique ad antistites templi, cum palam esset per errorem ingressos, tamquam ob infandum scelus interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 151:1)
Philippus collectis ex fuga qui variis casibus pugnae dissipati vestigia eius secuti fuerant, missisque Larisam ad commentarios regios comburendos, ne in hostium venirent potestatem, in Macedoniam concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 119:1)
nec is qui aperta religione, propalam et quaestum et disciplinam profitendo, animos errore imbueret, sed occultorum et nocturnorum antistes sacrorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 86:1)
horum neque Demetrium docere dilucide nec se satis liquido discere ab eo senatus cum cerneret posse, simul et tirocinio et perturbatione iuvenis moveretur, quaeri iussit ab eo, ecquem de his rebus commentarium a patre accepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 558:1)
quod ut maturius erumperet, Eumenes rex commentarium ferens secum, quod de apparatibus belli omnia inquirens fecerat, Romam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 56:1)
altera cur praesentes evocarent causa erat, quod ex aliis gentibus principum litteras deprensas in commentariis regiis habebant, in Achaeis caecum erat crimen nullis eorum litteris inventis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 376:1)
Achillem Aristarchi mihi commentari lubet:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS1)
Discant, dum mihi commentari liceat, ni oblitus siem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 255)
volt [interim] illa itidem commentari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 258)
litteras architectum scire oportet, uti commentariis memoriam firmiorem efficere possit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장17)
ideoque de veteribus architectis Pytheos, qui Prieni aedem Minervae nobiliter est architectatus, ait in suis commentariis architectum omnibus artibus et doctrinis plus oportere posse facere, quam qui singulas res suis industriis et exercitationibus ad summam claritatem perduxerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장60)
Itaque si qui voluerit ex his commentariis animadvertere et eligere genus structurae, perpetuitatis poterit rationem habere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION