라틴어 문장 검색

tu Paetum ad Pharios tendentem lintea portus obruis insano terque quaterque mari.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 75)
Circa feminas quidem etiam illa maiorum instituta ceciderunt quae modestiae, quae sobrietati patrocinabantur, cum aurum nulla norat praeter unico digito quem sponsus obpignorasset pronubo anulo, cum mulieres usque adeo vino abstinerentur, ut matronam ob resignatos cellae vinariae loculos sui inedia necarint, sub Romulo vero quae vinum attigerat, inpune a Metennio marito trucidata sit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 4:1)
Ad Persas, si forte, deputabimur, licet solem non in linteo depictum adoremus, habentes ipsum ubique in suo clypeo.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 9:2)
Nemo adhuc Romae deum verum adorabat cum Hannibal apud Cannas per Romanos anulos caedes suas modio metiebatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 8:1)
Constat et alii linteum in somnis ostensum eius diei nocte, qua tragoedum audierat, cum exprobratione nominato tragoedo nec ultra quintum diem eam mulierem in saeculo fuisse.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 26장 1:8)
additur fabula, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis bracchio laevo gemmatosque magna specie anulos habuerint, pepigisse eam quod in sinistris manibus haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 126:1)
nihil enim constat, nisi in libros linteos utroque anno relatum inter magistratus praefecti nomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 146:2)
quis ea in re sit error, quod tam veteres annales quodque magistratuum libri, quos linteos in aede repositos Monetae Macer Licinius citat identidem auctores, septimo post demum anno cum T. Quinctio Poeno A. Cornelium Cossum consulem habeant, existimatio communis omnibus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 219:1)
ceterum in tam discrepanti editione et Tubero et Macer libros linteos auctores profitentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 244:2)
licinio libros haud dubie sequi linteos placet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 245:1)
lati clavi, anuli aurei positi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 96:2)
tunicae auratis militibus versicolores, argentatis linteae candidae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 562:3)
tantumque Flavi comitia indignitatis habuerunt ut plerique nobilium anulos aureos et phaleras deponerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 687:1)
ibi ex libro vetere linteo lecto sacrificatum sacerdote Ovio Paccio quodam, homine magno natu, qui se id sacrum petere adfirmabat ex vetusta Samnitium religione, qua quondam usi maiores eorum fuissent, cum adimendae Etruscis Capuae clandestinum cepissent consilium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 553:1)
Hispani linteis praetextis purpura tunicis candore miro fulgentibus constiterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 558:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION