라틴어 문장 검색

plerique scriptores, maxime qui sunt ab Isocrate, volunt esse lucidam, brevem, verisimilem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 120:3)
nam iterationes quidem et ταυτολογίασ et περισσολογίασ, quas in narratione vitandas quidam scriptores artium tradiderunt, transeo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 132:2)
nam id quidem, ne qua contraria aut sibi repugnantia in narratione dicamus, si cui praecipiendum est, is reliqua frustra docetur, etiamsi quidam scriptores artium hoc quoque tanquam occultum et a se prudenter erutum tradunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 149:1)
ideoque propria eius appellatio et maxime in usu est posita, qua significatur certa quaedam sententiae comprehensio, quae ex tribus minimum partibus constat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 99:2)
neque enim artibus editis factum est, ut argumenta inveniremus, sed dicta sunt omnia, antequam praeciperentur, mox ea scriptores observata et collecta ediderunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 214:1)
proprie tamen mihi huius nominis exprimenda natura est, quatenus appellatione ipsa non satis significari videtur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 85:1)
decoris hanc magis et excultae cuiusdam elegantiae appellationem puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 129:2)
neque enim ei de risu sed de urbanitate est opus institutum, quam propriam esse nostrae civitatis et sero sic intelligi coeptam, postquam Urbis appellatione, etiamsi nomen proprium non adiiceretur, Romam tamen accipi sit receptum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 212:1)
quam scriptores alii fortasse ideo reliquerunt, quia satis ceteris praeceptis in hanc quoque videbatur esse prospectum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 222:3)
Et scriptor quidem semper tueri signatorem necesse habet, signator non semper, nam et decipi potuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 123:2)
is autem, qui hos adhibuisse et cui id factum dicitur, et scriptorem et signatores defendet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 123:3)
nam qui neget deum esse spiritum omnibus partibus immixtum, non hoc dicat falsam esse divinae illius naturae appellationem, sicut Epicurus, qui humanam ei formam locumque inter mundos dedit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 133:1)
quia non de appellatione, sed de vi facti eius ambigitur, an omnino peccaverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 134:5)
nam et πηλικότητα et ποσότητα dicunt, nos utrumque appellatione una complectimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 180:2)
id quoque, quod huic contrarium est, accidit nuper, ut esset scriptum, quod appareret scriptorem noluisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 227:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION