라틴어 문장 검색

quod dolens Atreus liberos ei epulandos adposuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2623)
ceterum nulli ferarum vel pecudum iste sensus adponitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 69)
verbena tempora vincti verbena proprie est herba sacra, ros marinus, ut multi volunt, id est λιβανωτίσ sicutagonis, sumpta de loco sacro Capitolii, qua coronabantur fetiales et pater patratus, foedera facturi vel bella indicturi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 12012)
alii dicunt Iovem Lycaonem, quod ei filium suum apposuisset epulandum, ipsum quidem fulmine peremisse, fecisse vero diluvium, quo homines perirent, exceptis Pyrrha, Epimethei filia, et Deucalione, Promethei filio, qui Parnasi montis altitudine defensi a diluvio sunt et hominum genus, ut supra dictum est, reparaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 418)
sane in eo agone speciatim apio coronantur poetae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 685)
qua cognita Procne Itym filium interemit et patri epulan- dum adposuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 784)
alii Tereum finxisse socero dicunt, Procnen uxorem mortuam, et petisse Philomelam in matrimonium, et hoc dolore con- pulsam Procnen occidisse filium et epulandum patri apposuisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 785)
hedera autem coronantur poetae, vel quasi Libero consecrati, qui et ut Bacchae insaniunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 254)
quae postquam apud eum completo vitae suae tempore mortua est, Pluton tam in amoris, quam in memoriae sola- cium in Elysiis piorum campis leucen nasci arborem iussit, ex qua, sicut dictum est, Hercules se, revertens ab inferis, coronavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 617)
nam victores imperatores lauro, hedera coronantur poetae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 123)
lauro autem triumphantes coronantur, hedera poetae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 127)
cur tamen triumphantes lauro coronentur, haec ratio est, quoniam apud veteres a laude habuit nomen, nam laudum dicebant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 129)
hedera autem ideo coronantur poetae, quoniam poetas saepe vino plurimo manifestum est uti, sicut et de Ennio ait Horatius et lyrici omnes in suis carminibus loquuntur, et haec herba nimium frigida est et vini calorem temperat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 1213)
idem Varro etiam musas ait hedera coronari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 1216)
Baebius Macer circa horam octavam stellam amplissimam, quasi lemniscis, radiis coronatam, ortam dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 467)

SEARCH

MENU NAVIGATION