라틴어 문장 검색

Id quod vulgo experiri licet in fornacibus quae ferrum excoquunt, in quibus ignis ex fasciculis et ramis arborum non est admodum utilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:9)
item Loci in memoria artificiali, qui aut possunt esse loci secundum proprium sensum, veluti janua, angulus, fenestra, et similia, aut possunt esse personae familiares et notae, aut possunt esse quidvis ad placitum (modo in ordine certo ponantur), veluti animalia, herbae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:4)
Si quis enim accipiat ramum tenerum et vegetum arboris, atque illum reflectat in aliquam terrae particulam, licet non cohaereat ipsi solo, gignit statim non ramum, sed radicem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 282:4)
Item instantiae conformes sunt gummi arborum, et pleraeque gemmae rupium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 283:1)
in primo genere scilicet, succorum ex arboribus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 283:3)
Magna enim hucusque atque adeo curiosa fuit hominum industria in notanda rerum varietate atque explicandis accuratis animalium, herbarum, et fossilium differentiis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 288:3)
ita ut maturatio fructus etiam pendentis super arborem fieri possit, scilicet ab igne, cum hoc ipsum videatur esse opus proprium solis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 333:8)
ut memoriae proditum est de corvo, qui per magnas siccitates fere enectus siti conspexit aquam in trunco cavo arboris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 341:4)
eadem in herbis, et sanguine, et partibus animalium, accurate et delicate miscentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:12)
ut evenire solet navigantibus juxta litora Floridae, aut etiam nonnulla Hispaniae, ubi sunt sylvae totae ex arboribus limonum, arantiorum, et hujusmodi plantarum odoratarum, aut frutices rorismarini, majoranae, et similium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 419:8)
Si herba ponatur in majore portione liquoris, fit infusio, magis quam imbibitio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:12)
ut cum infundunt oleum super vinum aut succos herbarum, quod expandendo se in summitate instar operculi, optime ea conservat illaesa ab aere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:7)
Percrebuit sane, tam scriptis quam fama, narratio de arbore in una ex insulis sive Terceris sive Canariis (neque enim bene memini), quae perpetuo stillat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:17)
Etiam insitio et inoculatio arborum et plantarum, earumque ratio, quae scilicet plantae super quas foelicius inserantur, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:9)
Neque enim carnivora sustinent herbis nutriri;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION