라틴어 문장 검색

per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat et Martis frameam et Cirrhaei spicula vatis, per calamos venatricis pharetramque puellae perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII29)
addit et Herculeos arcus hastamque Minervae, quidquid habent telorum armamentaria caeli.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII30)
Sed haec omnia praepedita magnitudine sua, ad hoc imbre, qui subito superfusus mira felicitate Persicos arcus corruperat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 17:1)
Tunc Parthus arcus inhibuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 7:1)
Hinc est quod arcu et sagittis Apollinis simulachra decorantur, ut per sagittas intellegatur vis emissa radiorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 12:1)
sed quia perpetuam praestat salubritatem et pestilens ab ipso casus rarior est, ideo Apollinis simulachra manu dextra Gratias gestant, arcum cum sagittis sinistra:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 13:2)
Eandem personam cum iussu Augusti in triclinio ageret, et intendit arcum et spicula inmisit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 17:2)
illa pharetram Fert humero, gradiensque deas supereminet omnis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 9:2)
occurrat Iberis Alter, ad Eoas hic vertat signa pharetras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:36)
Hac latus angustum iam se cogentis in arcum Hesperiae tenuem producit in aequora linguam, Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:51)
Iam dilecta Iovi centenis venit in arma Creta vetus populis, Cnososque agitare pharetras Docta, nec Eois peior Gortyna sagittis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:9)
non hasta viris, non letifer arcus, Telum flamma fuit, rapiensque incendia ventus Per Romana tulit celeri munimina cursu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:53)
Saxeus ingenti quem pons amplectitur arcu, Hibernas passurus aquas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:7)
moriuntur fulgura nimbis Hinc imperfecto complectitur aera gyro Arcus, vix ulla variatus luce colorem, Oceanumque bibit, raptosque ad nubila fluctus Pertulit, et coelo diffusum reddidit aequor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:44)
Trachin, pretioque nefandae Lampados Herculeis fortis Meliboea pharetris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:47)

SEARCH

MENU NAVIGATION