라틴어 문장 검색

Navis bona dicitur non quae pretiosis coloribus picta est nec cui argenteum aut aureum rostrum est nec cuius tutela ebore caelata est nec quae fiscis atque opibus regiis pressa est, sed stabilis et firma et iuncturis aquam excludentibus spissa, ad ferendum incursum maris solida, gubernaculo parens, velox et non sentiens ventum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 13:2)
Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refugerunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exinanita demittimus, nisi aquam argentea epitonia fuderunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 6:2)
Divitem illum putas, quia aurea supellex etiam in via sequitur, quia in omnibus provinciis arat, quia magnus kalendari liber volvitur, quia tantum suburbani agri possidet, quantum invidiose in desertis Apuliae possideret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 7:1)
tu ad supellectilem artis, non ad artem venis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 13:4)
An tu existimas reprendendum, qui supervacua usibus conparat et pretiosarum rerum pompam in domo explicat, non putas eum, qui occupatus est in supervacua litterarum supellectile ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 36:3)
Illo die populus Romanus multorum supellectilem spectavit, unius miratus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 73:2)
Non est autem quod te nimis laudes, si contempseris aureos lectos et gemmeam supellectilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 12:1)
Deinde supellectili laboratur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 9:2)
Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae Curvatura rotae, radiorum argenteus ordo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 13:3)
hoc genus sententiarum supellectilem uocabat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 23:2)
distinguntur argenteis poculis aurea.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 5:5)
Sic pyxidem et argenteam et auream dicimus ;
(세네카, 행복론, Liber V 76:3)
Nam et pecuniam dicimur reddidisse, quamvis numeraverimus pro argenteis aureos, quamvis non intervenerint nummi, sed delegatione et verbis perfecta solutio sit.
(세네카, 행복론, Liber VI 21:5)
Sed desiderat aureis fulgentem vasis supellectilem et antiquis nominibus artificum argentum nobile, aes paucorum insania pretiosum et servorum turbam, quae quamvis magnam domum angustet, iumentorum corpora differta et coacta pinguescere et nationum omnium lapides :
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 77:1)
Cur tibi nitidior supellex est ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 87:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION