라틴어 문장 검색

Quin etiam silvestris papaveris, quum jam ad excipiendam lacrimam maturum est, manipulus in vas demittitur, et superinfunditur aqua, quae id contegat, atque ita coquitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXV De Catapotiis. 7:1)
Si cucurbitula non est, quod tamen vix incidere potest, tum quodlibet simile vas, quod idem possit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 11:1)
Si grave id et durum, propter magnum oculorum dolorem, videtur, ovi et album et vitellus in vas defundendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 12:4)
sed chalcitidis aliquid, et cadmiae dimidio plus ex aceto simul conteruntur, idque in vas fictile additum, et contectum ficulneis foliis, sub terra reponitur, sublatumque post dies viginti rursus teritur, et sic appellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 68:3)
Id et spongia expressa atque admota fit, et subjecto vase oris angusti, calida aqua repleto.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 2:2)
tum in aeneo vase leniter coquuntur, ne superfluant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 11:4)
quum jam guttae indurescunt, vas ab igne removetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 12:1)
illic glomerantur aena, hic ferrata rigent, illic argentea candent.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:228)
tum in sole siccetur et radice silphi trita cum aceto adspargatur defriceturque atque ita rursus in sole siccata et mox refrigerata recondatur, si maior est modus, in horreo, si minor, in vasis oleariis salsamentariisque;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 16:3)
item quarum uvae temporibus hiemis durabiles vasis conduntur, ut Venuculae, ut nuper in hos usus exploratae Numisianae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 2:2)
Ubi nec haec medicina processit, myrti silvestris foliorum duae librae laevigantur, totidemque sextarii calidae aquae mixti per vas ligneum faucibus infunduntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 6장 4:3)
quae verno tempore, cum iam caulem nec adhuc semina facit, decisa confunditur, atque expressus humor eius fictili vase reconditur, duabus urnis liquoris admixto salis torridi semodio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 8:2)
Quod ubi factum est, oblitum vas in stercilino defoditur, ac toto anno fimi vapore concoctum mox promitur,tepefactumque medicamentum illinitur scabrae parti, quae tamen prius aspera testa defricta vel pumice redulceratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 8:3)
Minimum autem coagulum recipit sinum lactis argentei pondus denarii.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 2:2)
Puram tamen servare non possis, nisi clausam vasis in hunc usum fabricatis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION