라틴어 문장 검색

Nam si omnes ab unitate inpares disponantur, iuncti figuras cybicas explicabunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Cybos eiusdem participare substantiae, quod ab inparibus nascantur 1:2)
Omnes enim planae figurae, quae nulla altitudine crescunt, una tantum medietate geometrica continuantur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod superficies una tantum in proportionalitatibus medietate iungantur, solidi vero numeri duabus medietatibus in medio collocatis 1:2)
Recte igitur et planae figurae duobus intervallis et solidae tribus contineri dicuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod superficies una tantum in proportionalitatibus medietate iungantur, solidi vero numeri duabus medietatibus in medio collocatis 1:8)
Laeta uero magnum bonis argumentum loquuntur, quid de huius modi felicitate debeant iudicare quam famulari saepe improbis cernant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:11)
Num enim tu aliunde argumentum futurorum necessitatis trahis nisi quod ea quae praesciuntur non euenire non possunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 1:7)
alioquin si haec nulla est, ne illa quidem eius rei signum poterit esse quae non est. Iam uero probationem firma ratione subnixam constat non ex signis neque petitis extrinsecus argumentis sed ex conuenientibus necessariisque causis esse ducendam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 2:10)
Nam et rationis uniuersum et imaginationis figuram et materiale sensibile cognoscit nec ratione utens nec imaginatione nec sensibus, sed illo uno ictu mentis formaliter, ut ita dicam, cuncta prospiciens.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:10)
Imaginatio quoque, tametsi ex sensibus uisendi formandique figuras sumpsit exordium, sensu tamen absente sensibilia quaeque collustrat non sensibili sed imaginaria ratione iudicandi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:15)
Ad haec si ratio contra respondeat se quidem et quod sensibile et quod imaginabile sit in uniuersitatis ratione conspicere, illa uero ad uniuersitatis cognitionem aspirare non posse quoniam eorum notio corporales figuras non posset excedere, de rerum uero cognitione firmiori potius perfectiorique iudicio esse credendum:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:4)
Quam uariis terras animalia permeant figuris!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 1:1)
Haec, nisi terrenus male desipis, ammonet figura:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 12:1)
Alii, quod pridie noctu conclamatum esset in Caesaris castris, argumenti sumebant loco non posse clam exiri.
(카이사르, 내란기, 1권 67:4)
Nam et navium figura et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modo pedem rettulerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 25장2)
Est bos cervi figura, cuius a media fronte inter aures unum cornu exsistit excelsius magisque directum his, quae nobis nota sunt, cornibus:
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 26장1)
Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 27장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION