라틴어 문장 검색

Principum quondam Phariseorum cupiditas que sacerdotium vetus abominabile fecit, non modo levitice prolis ministerium transtulit, quin et preelecte civitati David obsidionem peperit et ruinam. 2.
(단테 알리기에리, Epistolae 73:3)
Vere tempus et temporalia queque plena fuerunt, quia nullum nostre felicitatis ministerium ministro vacavit. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 16:7)
Et quemadmodum, perfecto existente artifice atque optime organo se habente, si contingat peccatum in forma artis, materie tantum inputandum est, sic, cum Deus ultimum perfectionis actingit et instrumentum eius, quod celum est, nullum debite perfectionis patiatur defectum, ut ex hiis patet que de celo phylosophamur, restat quod quicquid in rebus inferioribus est peccatum, ex parte materie subiacentis peccatum sit et preter intentionem Dei naturantis et celi;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:8)
et quod quicquid est in rebus inferioribus bonum, cum ab ipsa materia esse non possit, sola potentia esistente, per prius ab artifice Deo sit et secondario a celo, quod organum est artis divine, quam 'naturam' comuniter appellat. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:9)
'Hic etcandidus et talos a uertice pulcher ad imosfiet eritque tuus nummorum milibus octo, uerna ministeriis ad nutus aptus erilis,litterulis Graecis inbutus, idoneus articuilibet;
(호라티우스의 두번째 편지, 22)
"Si vero quis coeperit aegrotare, transfertur ad exedram latiorem et tanto senum ministerio confovetur, ut nec delicias urbium nec matris quaerat affectum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:102)
Timent enim, ne perdant ministerium, et vivacem senem Mathusalae annis conparant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 6:15)
unus dominus, unum templum, unum sit etiam ministerium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:26)
"tunicam, qua utebar in ministerio Christi, mitte dilectissimo mihi, aetate patri, fratri collegio, et, quidquid a te nepoti debebatur affectus, in illum transfer, quem mecum pariter diligebas."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:18)
Scio multos divites et religiosos ob stomachi angustiam exercere huiusce modi misericordiam per aliena ministeria et clementes esse pecunia, non manu.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:10)
Videas nonnullos accinctis renibus, pulla tunica, barba prolixa a mulieribus non posse discedere, sub eodem conmanere tecto, simul inire convivia, ancillas iuvenes habere in ministerio et praeter vocabulum nuptiarum omnia esse matrimonii.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:7)
eadem ministeria servulorum, idem apparatus convivii;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:3)
"Sed ad ministerium iste sexus est aptior."
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:22)
mullum sex milibus emit, aequantem sane paribus sestertia libris, ut perhibent qui de magnis maiora loquuntur, consilium laudo artificis, si munere tanto praecipuam in tabulis ceram senis abstulit orbi;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV8)
tantum artificis valet halitus oris quod steterat multis in carcere fornicis annis.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X100)

SEARCH

MENU NAVIGATION