라틴어 문장 검색

Innituntur fundamentis suis templa excelsa urbis ;
(세네카, 행복론, Liber III 129:5)
Dum nemo ex animi sui sententia suadet dissuadetque, sed adulandi certamen est et unum amicorum omnium officium, una contentio, quis blandissime fallat, ignoravere vires suas, et, dum se tam magnos, quam audiunt, credunt, attraxere supervacua et in discrimen rerum omnium perventura bella, utilem et necessariam rupere concordiam, secuti iram, quam nemo revocabat, multorum san- guinem hauserunt fusuri novissime suum ;
(세네카, 행복론, Liber VI 145:1)
Non enim solidis causis innituntur, sed eadem qua oriuntur vanitate turbantur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 104:2)
Vultum quidem non deiciet nec animum ob erus alicuius aridum aut pannosam maciem et innixam baculo senectutem;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 27:6)
Sed quia, dum in illum portum, quem tibi studia promittunt, pervenis, adminiculis quibus innitaris opus est, volo interim solacia tibi tua ostendere.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 122:1)
Cato non cum feris manus contulit, quas consectari venatoris agrestisque est, nec monstra igne ac ferro persecutus est nec in ea tempora incidit quibus credi posset caelum umeris unius inniti.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 7:1)
Qui rationi innixus per humanos casus divino incedit animo, non habet ubi accipiat iniuriam - ab homine me tantum dicere putas ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 45:1)
Quosdam unius verbi contumelia non aequo animo lata in exilium proiecit, et qui levem iniuriam silentio ferre noluerant, gravissimis malis obruti sunt, indignatique aliquid ex plenissima libertate deminui servile in sese adtraxerunt iugum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 78:1)
Qui, cum agenti causam in frontem mediam quantum poterat attracta pingui saliva inspuisset Lentulus ille patrum nostrorum memoria factiosus et impotens, abstersit faciem et :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 219:1)
multos in amicitiam adtrahes adfluetque ad te optumus quisque.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 41:2)
Nec hoc praeceperim tibi, ut neminem nisi sapientem sequaris aut adtrahas.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 68:2)
discamus membris nostris inniti, cultum victumque non ad nova exempla componere, sed ut maiorum mores suadent ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 83:3)
Quod in strage hominum magna evenit, cum ipse se populus premit - nemo ita cadit, ut non et alium in se adtrahat, primique exitio sequentibus sunt - , hoc in omni vita accidere videas licet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 5:1)
tenetur, perge, festina, attrahe - quid respicis trepidasque?
(세네카, Troades 650:2)
at tibi saepe novo deduxi carmina versu, osculaque innixus pressa dedi gradibus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1616)

SEARCH

MENU NAVIGATION