라틴어 문장 검색

his in vicem sermonibus qua cibi qua quietis immemor nox traducta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 32:1)
ita traducti sub iugum, et quod paene gravius erat, per hostium oculos, cum e saltu evasissent, etsi velut ab inferis extracti tum primum lucem aspicere visi sunt, tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 77:1)
ad Soram ex Samnio Apuliaque traductae legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 319:2)
Etrusci diem primum consultando maturarent traherentne bellum traduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 451:1)
et profectus cum legionibus ad terrorem traducti silvam Ciminiam exercitus nuper scriptis ad Longulam pervenit acceptisque a Marcio consule veteribus militibus in aciem copias eduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 549:2)
Consul alter Postumius, quia in Samnitibus materia belli deerat, in Etruriam transducto exercitu primum pervastaverat Volsiniensem agrum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 531:1)
in Rusellanum agrum exercitus traductus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 533:1)
Fabius ambo consules in Samnio et ad Luceriam res gessisse scribit traductumque in Etruriam exercitum - sed ab utro consule non adicit - et ad Luceriam utrimque multos occisos inque ea pugna Iovis Statoris aedem votam, ut Romulus ante voverat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 544:1)
subsidia suis quaeque locis et praefectos subsidiis attribuerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 586:1)
hoc visu laetus tripertito Hiberum copias traiecit praemissis qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus erat, donis conciliarent Alpiumque transitus specularentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 227:1)
nonaginta milia peditum, duodecim milia equitum Hiberum traduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 227:2)
deinde, postquam interrumpi agmen vidit periculumque esse ne exutum impedimentis exercitum nequiquam incolumem traduxisset, decurrit ex superiore loco et cum impetu ipso fudisset hostem, suis quoque tumultum auxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 343:1)
nec per otium modo, sed prope silentio mox omnes traducti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 344:2)
ponte perfecto traductus Romanus exercitus in agrum Insubrium quinque milia passuum a consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 473:2)
Coelius auctor est Magonem cum equitatu et Hispanis peditibus flumen extemplo tranasse, ipsum Hannibalem per superiora Padi vada exercitum traduxisse elephantis in ordinem ad sustinendum impetum fluminis oppositis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 495:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION