라틴어 문장 검색

abnuentique nomen Augusti expressere ut adsumeret, tam frustra quam recusaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 90장3)
Apud civitatem cuncta interpretantem funesti ominis loco acceptum est quod maximum pontificatum adeptus Vitellius de caerimoniis publicis xv kalendas Augustas edixisset, antiquitus infausto die Cremerensi Alliensique cladibus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 91장1)
repentina vis dictatorem Caesarem oppresserat, occultae Gaium insidiae, nox et ignotum rus fugam Neronis absconderant, Piso et Galba tamquam in acie cecidere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 68장3)
is fuit filius Gai Pisonis, nihil ausus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장7)
nuper certe caeso Quintilio Varo pulsam e Germania servitutem, nec Vitellium principem sed Caesarem Augustum bello provocatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장19)
quippe illis hibernis obsideri premique Germanias Augustus crediderat, neque umquam id malorum ut obpugnatum ultro legiones nostras venirent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장2)
Interea Vespasianus iterum ac Titus consulatum absentes inierunt, maesta et multiplici metu suspensa civitate, quae super instantia mala falsos pavores induerat, descivisse Africam res novas moliente L. Pisone.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 38장1)
referente Caesare de restituendis Galbae honoribus, censuit Curtius Montanus ut Pisonis quoque memoria celebraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장3)
de Pisone inritum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 40장5)
Sub idem tempus L. Piso pro consule interficitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 48장1)
legio in Africa auxiliaque tutandis imperii finibus sub divo Augusto Tiberioque principibus proconsuli parebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 48장3)
et quidam e Vitellianis urbe profugi ostentabant Pisoni nutantis Gallias, paratam Germaniam, pericula ipsius et in pace suspecto tutius bellum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장4)
inter quae Claudius Sagitta, praefectus alae Petrianae, prospera navigatione praevenit Papirium centurionem a Muciano missum, adseveravitque mandata interficiendi Pisonis centurioni data:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장5)
vulgus credulum ruere in forum, praesentiam Pisonis exposcere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장9)
Piso indicio Sagittae vel insita modestia non in publicum egressus est neque se studiis vulgi permisit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION