라틴어 문장 검색

Nequeo eum amicum facere argento vel auro.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:47)
Proinde aurum aes argentum ebur lignum et quaecumquae fabricandis idolis materia captatur quis in saeculo posuit nisi saeculi auctor deus?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:2)
Nam alii quidam pontifices construendis ornandisque auro uel argento ecclesiis operam dabant, hic autem totus erga animarum lucra uacabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 3:12)
notus iam Romanis apparatus insignium armorum fuerat doctique a ducibus erant horridum militem esse debere, non caelatum auro et argento sed ferro et animis fretum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 563:1)
postulabatur autem, redderent res Turdetanis traditoque omni auro atque argento egressi urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent ubi Poenus iussisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 122:1)
aurum et argentum omne, publicum privatumque, ad se iubet deferri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 132:2)
quo cum venissent, extemplo iis omnibus catenae iniectae, iussique ad quaestores deferre quod auri atque argenti haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 202:1)
ceterum omne aurum, argentum, aes signatum ad triumviros mensarios extemplo deferamus nullo ante senatus consulto facto, ut voluntaria conlatio et certamen adiuvandae rei publicae excitet ad aemulandum animos primum equestris ordinis, dein reliquae plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 505:1)
senatu inde misso pro se quisque aurum et argentum et aes in publicum conferunt, tanto certamine iniecto ut prima aut inter primos nomina sua vellent in publicis tabulis esse, ut nec triumviri accipiundo nec scribae referundo sufficerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 508:1)
non de numero navium captarum, non de pondere auri atque argenti et redactae pecuniae convenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 689:1)
magna praeda alia cum omnis generis, tum auri etiam argentique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 722:2)
aurum et argentum in forum deferri, vestem pretiosam in naves Rhodiam Cyzicenamque quae in portu erant coici, sacerdotes victimasque adduci et altaria in medio poni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 183:1)
pecuniae aurique et argenti haud sane multum fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 194:2)
praesentibus aurum atque argentum ablatum, pecuniae imperatae ingentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 489:2)
aurum et argentum omne ab senatoribus eius rei initio orto in publicum conferebamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 83:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION