라틴어 문장 검색

Gothis, qui auxilia Procopio contra ipsum miserant, bellum infert, et post triennium pacem cum eis facit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장2)
Erat enim Atheniensium colonia Miletus, deducta inter Ionas alios per Nileum filium Codri, qui fertur pro patria bello se Dorico devovisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 4:2)
cuius eruptionis primae procellam Nannenus sustinuit comes, regionibus eisdem appositus, dux diuturno bellorum labore compertus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 1:2)
Apud hos generali nomine rex appellatur Hendinos, et ritu veteri potestate deposita removetur, si sub eo fortuna titubaverit belli, vel segetum copiam negaverit terra, ut solent Aegyptii casus eius modi suis assignare rectoribus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 14:1)
Qui vitam ut dominam fugitans rabidam, ridens subitas momentorum ruinas, immobilis conflagravit, Peregrinum ilium imitatus (Protea cognomine) philosophum clarum, qui cum mundo digredi statuisset, Olympiae quinquennali certamine sub Graeciae conspectu totius, escenso rogo quem ipse construxit, flammis absumptus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 39:1)
Nubel velut regulus per nationes Mauricas potentissimus, vita digrediens, et legitimos et natos e concubinis reliquit filios, e quibus Zammac comiti nomine Romano acceptus, latenter a fratre Firmo peremptus, discordias excitavit et bella.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 2:1)
ad quem reposcendum una cum fratre Mazuca, ceterisque necessitudinibus illuc ingressus, cum adipisci non posset, genti bellum indixit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 40:2)
Redintegratur post haec cum Isaflensibus bellum, primoque conflictu barbarorum pluribus pulsis et interfectis, rex eorum Igmazen, vincere antehac assuetus, terrore fluctuans mali praesentis, nihilque commerciis vetitis ad vitam spei sibi restare, si obstinatius egerit, arbitratus, quantum caute fieri potuit et occulte, prorupit ex acie solus, visumque Theodosium suppliciter petit, ut Masillam Mazicum optimatem ad se venire iuberet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 51:1)
Verum excusabatur recens inusitatum facinus et pudendum, necis exemplo Sertorianae, adulatoribus forsitan ignorantibus, quod (ut Demosthenes, perpetuum Graeciae decus, affirmat) numquam similitudine aut impunitate alterius criminis diluitur id quod contra ac liceat arguitur factum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 23:1)
Florebant elegantiae priscae patrociniis tribunalia, cum oratores concitae facundiae, attenti studiis doctrinarum, ingenio fide copiis ornamentisque dicendi pluribus eminebant, ut Demosthenes, quo dicturo concursus audiendi causa ex tota Graecia fieri solitos monumentis Atticis continetur, et Callistratus, quem nobilem illam super Oropo causam (qui locus in Euboea est) perorantem, idem Demosthenes, Academia cum Platone relicta, sectatus est:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 5:1)
Valentinianus Sarmatis et Quadis Pannoniarum populatoribus bellum illaturus, in Illyricumproficiscitur, et transito Danubio Quadorum pagos vastat, vicos incendit, barbaros cuiusque aetatis iugulat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장1)
Resipiscant tandem memoriae veteres, Medicas acies ductantes ad Graeciam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 7:1)
Hocque impetrato, egressi omnes exceptique cum plausu et gaudiis, ascensis equis evolarunt, moturi incitamenta diversa bellorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 7:3)
Marco itidem moderante imperium, unum spirando vesania gentium dissonarum, post bellorum fragores immensos, post aerumnas urbium captarum et direptarum, et pessum datas copias, concitas probi rectoris interitu, partes earum exiguas reliquisset intactas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 13:1)
Vagati per Epirum Thessaliamque et omnem Graeciam licentius hostes externi, sed assumpto in imperium Claudio, glorioso ductore, et eodem honesta morte praerepto, per Aurelianum, acrem virum, et severissimum noxarum ultorem, pulsi per longa saecula siluerunt immobiles, nisi quod postea latrocinales globi vicina cum sui exitio rarius incursabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION