라틴어 문장 검색

Ecce autem in benignitate hoc repperi, negotium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 2163)
] non istaec, mea benignitas, decuit te fabulari, sed istos qui cum geniis suis belligerant parcipromi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 1, scene 2163)
itaque cum hydria aqua ad templum aedemque casta religione refertur, tunc in terra procumbentes manibus ad caelum sublatis inventionis gratias agunt divinae benignitati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 머리말15)
Deinde quia non omne hominum genus sapientiae et continentiae amore ducitur, ut continentiam sequi possit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 2:8)
superest autem sic fere, cum aut in species partimur, quod in genera partiri sit satis, aut genere posito subiicitur species, ut dicam de virtute, iustitia, continentia, cum iustitia atque continentia virtutis sint species.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 277:2)
Maxime autem Deus cum nullius indiget, erga ipsum benignitatis affectum commoveri non potest, ut sibi aliud ex benignitate impendat, sed erga creaturas tantum, quae divinae gratiae boneficiis indigent, non solum ut sint, sed ut bene sint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:18)
Cum pietate vero habeas in corde tuo benignitatem, et ita habebis omnisalias predictas virtutes que dicuntur species benignitatis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 43:1)
Videndum est enim, primum ne obsit benignitas et iis ipsis, quibus benigne videbitur fieri et ceteris, deinde ne maior benignitas sit quam facultates, tum ut pro dignitate cuique tribuatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 57:2)
Nam etsi tanto carnis ardore vexeris, ut corporis continentia nimis res videatur difficilis, si [merito] mihi volueris consulenti parere, et continentiae carnis sine mora et pudicitiae tibi facilis erit amplexus, et carnis voluptatem sine magna poteris difficultate repellere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION