라틴어 문장 검색

sunt et alii scriptores boni, sed nos genera degustamus, non bibliothecas excutimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 105:4)
et vilissimis etiam quibusdam impetrant aures, ut, quibus nullus est in bibliothecis locus, sit etiam frequens in theatris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 151:2)
Catilina ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens univorsos appellare et cohortari in abditam partem aedium secedit atque ibi omnibus arbitris procul amotis orationem huiusce modi habuit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장1)
Consul Lentulum, quod praetor erat, ipse manu tenens in senatum perducit, reliquos cum custodibus in aedem Concordiae venire iubet.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 46장9)
Sed ubi consulem ad tantum facinus inpellere nequeunt, ipsi singillatim circumeundo atque ementiundo, quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi invidiam conflaverant usque eo, ut nonnulli equites Romani, qui praesidi causa cum telis erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine seu animi mobilitate inpulsi, quo studium suum in rem publicam clarius esset, egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 49장5)
Qui postquam in aedis irrupere, diuersi regem quaerere, dormientis alios, alios occursantis interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere, cum interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio mulieris ancillae, quo initio pauidus et ignarus loci perfugerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장7)
Aedem Mineruae tamquam castra Macedonum fugiunt.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 1:22)
Qui imagines in atrio exponunt et nomina familiae suae longo ordine ac multis stemmatum inligata flexuris in parte prima aedium collocant, non noti magis quam nobiles sunt ?
(세네카, 행복론, Liber III 119:1)
Descenderit licet e dictatura sua et se togae reddiderit, quis tamen umquam tyrannus tam avide humanum sanguinem bibit quam ille, qui septem milia civium Romanorum contrucidari iussit et, cum in vicino ad aedem Bellonae sedens exaudisset conclamationem tot milium sub gladio gementium, exterrito senatu :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 74:1)
Quo in- numerabiles libros et bybliothecas, quarum dominus vix tota vita indices perlegit ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 85:2)
iam enim inter balnearia et thermas bybliotheca quoque ut necessarium domus ornamentum expolitur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 88:2)
Aedem Mineruae sic fugimus tamquam castra Macedonum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.15)
deuia puniceae uelabant limina uittae, putris odorato luxerat igne casa, populus et longis ornabat frondibus aedem, multaque cantantis umbra tegebat auis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 912)
et te bybliotheca qua paterna est, qualis nec tetrici fuit Philagri, admitti faciet Probus probatum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum32)
huius igitur aedis extimis rogatu praefati antistitis tumultuarium carmen inscripsi trochaeis triplicibus adhuc mihi iamque tibi perfamiliaribus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION