라틴어 문장 검색

ceterum biennio post redierat, cum provincia successori Q. Minucio tradita annum insequentem retentus ibi longo et gravi fuisset morbo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 130:2)
per biduum tamen nihil aliud quam steterunt parati ad pugnandum, si quis contra egrederetur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 531:1)
aediles biennio ante ex multaticio argento faciendam locarant C. Scribonius et Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 602:2)
iisdem diebus aediculam Victoriae Virginis prope aedem Victoriae M. Porcius Cato dedicavit biennio post quam vovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 90:1)
supplicatio inde ab duobus consulibus edicta per biduum fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 16:2)
per eosdem dies et M. Fulvius Nobilior, qui biennio ante praetor in Hispaniam erat profectus, ovans urbem est ingressus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 263:1)
se de Gallis Bois postulare triumphum, quos acie vicerit, castris exuerit, quorum gentem biduo post pugnam totam acceperit in deditionem, a quibus obsides abduxerit, pacis futurae pignus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 447:1)
biduum in apparatu morati tertio die centum navibus, quarum septuaginta tectae, ceterae apertae, minoris omnes formae erant, profecti Phocaeam petierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 484:2)
qui biduum simul ad quietem hominum equorumque et ad visendas hostium stationes, quibus locis temporibusque accederent reciperentque sese, sumpserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 222:2)
biduo ante quam Eudamus cum classe ab Samo veniret, tredecim ab Rhodo naves cum Pamphilida praefecto adversus eandem Syriacam classem missae adsumptis quattuor navibus, quae Cariae praesidio erant, oppugnantibus regiis Daedala et quaedam alia Peraeae castella obsidione exemerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 248:1)
biduum deinde silentium fuit neutris transgredientibus amnem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 430:1)
biduum natura montis per se ipsum exploranda ne quid ignoti esset absumpsit consul;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 323:1)
Manlium biennium iam, alterum in Europa, alterum in Asia, velut pro Philippo atque Antiocho regnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 527:2)
inimicitiae inter M. Fulvium et M. Aemilium consulem erant, et super cetera Aemilius serius biennio se consulem factum M. Fulvii opera ducebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 533:1)
cum Aemilius callidam malitiam inimici velut notam omnibus insimularet et tempus eum morando extracturum diceret, ne consule inimico Romam veniret, certamine consulum biduum absumptum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 547:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION