라틴어 문장 검색

unum te puto minus blandum esse quam me et, si uterque nostrum est aliquando adversus aliquem, inter nos certe numquam sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 3 2:1)
scis me minime esse blandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 5C 1:9)
acta enim illa res est animo virili, consilio puerili.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 21 6:2)
animis enim usi sumus virilibus, consiliis, mihi crede, puerilibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 4:3)
sed amabo te, mi Attice, (videsne quam blande?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 5:1)
puerile hoc quidem, si id putat clam fieri posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 2:14)
cuius sermo stultus et puerilis erat iam ante ad me a M. Caelio, familiari nostro, perscriptus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 8:2)
nam esset cum infinitus tum puerilis labor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 44장 1:3)
itaque illius verae elegantisque philosophiae, quae ducta a Socrate in Peripateticis adhuc permansit et idem alio modo dicentibus Stoicis, cum Academici eorum controversias disceptarent, nulla fere sunt aut pauca admodum Latina monumenta sive propter magnitudinem rerum occupationemque hominum, sive etiam quod imperitis ea probari posse non arbitrabantur, cum interim illis silentibus C. Amafinius extitit dicens, cuius libris editis commota multitudo contulit se ad eam potissimum disciplinam, sive quod erat cognitu perfacilis, sive quod invitabantur inlecebris blandis voluptatis, sive etiam, quia nihil erat prolatum melius, illud quod erat tenebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 6:1)
pūpās et cētera puerīlia mātrī trādita valēre iussit.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae22)
quin tu igitur, summa nequiquam pelle decorus, ante diem blando caudam iactare popello desinis, Anticyras melior sorbere meracas?
(페르시우스, 풍자, satire 49)
Cum primum pavido custos mihi purpura cessit bullaque subcinctis Laribus donata pependit, cum blandi comites totaque impune Subura permisit sparsisse oculos iam candidus umbo, cumque iter ambiguum est et vitae nescius error diducit trepidas ramosa in compita mentes, me tibi supposui.
(페르시우스, 풍자, satire 511)
Itaque cum inclusi iacerent, consedimus ante limen thalami, et in primis Quartilla per rimam improbe diductam applicuerat oculum curiosum lusumque puerilem libidinosa speculabatur diligentia.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:3)
Immo ni deus quidam humanarum rerum arbiter pendenti puero excussisset indicium, elusus circa popinas errarem . . . Giton longe blandior quam ego, primum araneis oleo madentibus vulnus, quod in supercilio factum erat, coartavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:13)
" Itaque oratione blandissima plenus rogo inquam numquid illa, quae me amat, tu es?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION