라틴어 문장 검색

Ad definitionem autem pertinet ratio et scientia definiendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 23장 1:4)
Atque huic generi finitimum est illud quod appellari de eodem et de altero diximus, quod genus forma quaedam definitionis est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 23장 1:5)
si enim quaeratur idemne sit pertinacia et perseverantia, definitionibus iudicandum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 23장 1:6)
Videsne igitur, quantum breviter admonitus de doloris terrore deieceris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 14:9)
an eadem breviter attingam, quae modo dixi, quo facilius oratio progredi possit longius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 42:9)
et primo, si placet, Stoicorum more agamus, qui breviter astringere solent argumenta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 13:11)
additur ad hanc definitionem a Zenone recte, ut illa opinio praesentis mali sit recens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 75:1)
utamur tamen in his perturbationibus describendis Stoicorum definitionibus et partitionibus, qui mihi videntur in hac quaestione versari acutissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 11:2)
Est igitur Zenonis haec definitio, ut perturbatio sit, quod πάθοσ ille dicit, aversa a recta ratione contra naturam animi commotio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 11:3)
itaque haec prima definitio est, ut aegritudo sit animi adversante ratione contractio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 14:2)
opinationem autem, quam in omnis definitiones superiores inclusimus, volunt esse inbecillam adsensionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 15:2)
est autem avaritia opinatio vehemens de pecunia, quasi valde expetenda sit, inhaerens et penitus insita, similisque est eiusdem generis definitio reliquarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 26:7)
offensionum autem definitiones sunt eius modi, ut inhospitalitas sit opinio vehemens valde fugiendum esse hospitem, eaque inhaerens et penitus insita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 27:1)
definitio perturbationis, qua recte Zenonem usum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 47:6)
quid ad has definitiones possim dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 48:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION