라틴어 문장 검색

non quin breviter reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 162:1)
interfecta inde quattuor milia et, exsequendo subtiliter numerum, ducentos ait et triginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 60:4)
is cum breviter et egisset gratias patribus quod obsidione se ac fratrem exemissent regnumque ab iniuriis Antiochi vindicassent, et gratulatus esset, quod terra marique res prospere gessissent, quodque regem Antiochum fusum fugatumque et exutum castris prius Europa, post et Asia, quae cis Taurum montem est,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 594:2)
Quoniam haec a nobis sunt breviter exposita, ut facilius intellegatur, visum est mihi in extremo volumine formas sive, uti Graeci dicunt, σχήματα duo explicare, unum ita deformatum, ut appareat, unde certi ventorum spiritus oriantur, alterum, quemadmodum ab impetu eorum aversis directionibus vicorum et platearum evitentur nocentes flatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장50)
nunc vero doricam rationem summamque eius speciem breviter exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 2장33)
itaque occultas nominationes commensusque e membris operum pronuntians, ut memoriae tradantur, breviter exponam;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말10)
Non minus cum animadvertissem distentam occupationibus civitatem publicis et privatis negotiis, paucis iudicavi scribendum, uti angusto spatio vacuitatis ea legentes breviter percipere possent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말12)
itaque nunc singulorum generum in aedificiis commensus symmetriarum et universos et separatos breviter explicabo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 1장44)
cum subtiliter, officinatoris probabitur exactio;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 8장30)
Namque aedificatur locus uti laconicum et expolitur marmore subtiliter et levigatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장3)
harena enim cum nitri flore conteritur adeo subtiliter, ut efficiatur quemadmodum farina;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 11장3)
De tractoriis rationibus quae necessaria putavi, breviter exposui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장1)
De hydraulis autem, quas habeant ratiocinationes, quam brevissime proximeque attingere potero et scriptura consequi, non praetermittam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장1)
supra basim eriguntur regulae dextra ac sinistra scalari forma compactae, quibus includuntur aerei modioli, fundulis ambulatilibus ex torno subtiliter subactis habentibus fixos in medio ferreos ancones et verticulis cum vectibus coniunctos, pellibusque lanatis involutis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장3)
Restat itaque, frater carissime, ut inter ea, quae operante Domino exterius facis, semper te interius subtiliter iudices ac subtiliter intellegas et temet ipsum quis sis, et quanta sit in eadem gente gratia, pro cuius conuersione etiam faciendorum signorum dona percepisti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXI. 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION