라틴어 문장 검색

Nam quae praecipue fuerat pia, "persequar" inquit "in freta reginam" saltumque datura moveri haud usquam potuit scopuloque adfixa cohaesit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 52:1)
nam barba comaeque in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque, quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen, ossa lapis fiunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 65:8)
Ecce velut navis praefixo concita rostro sulcat aquas, iuvenum sudantibus acta lacertis, sic fera dimotis inpulsu pectoris undis tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto funda potest plumbo medii transmittere caeli:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 71:1)
Nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus credere, conspexit scopulum, qui vertice summo stantibus exstat aquis, operitur ab aequore moto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 72:5)
Quae si tibi magna videntur, ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 3:11)
Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce pingit et antiquam de terrae nomine litem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 7:1)
Ibi fixa cacumine montis liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 22:19)
Pulvereamque trahens per summa cacumina pallam verrit humum pavidamque metu caligine tectus Orithyian amans fulvis amplectitur alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 54:3)
Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam, tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:23)
quae iactata diu fertur durasse vetustas in scopulos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 37:10)
scopulis nomen Scironis inhaeret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 37:11)
Sole fere radiis feriente cacumina primis venatum in silvas iuvenaliter ire solebam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 65:1)
Non tamen haec alte volucris sua corpora tollit, nec facit in ramis altoque cacumine nidos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 24:10)
Quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum propulit e scopulo periturae corpora natae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:11)
Annis aevoque soluti ante gradus sacros cum starent forte locique narrarent casus, frondere Philemona Baucis, Baucida conspexit senior frondere Philemon Iamque super geminos crescente cacumine vultus mutua, dum licuit reddebant dicta vale que o coniunx dixere simul, simul abdita texit ora frutex.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 70:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION