라틴어 문장 검색

apud Suebos usque ad canitiem horrentes capilli retorquentur, ac saepe in ipso vertice religantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 38장 3:2)
omnesque hi populi pauca campestrium, ceterum saltus et vertices montium insederunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 2:3)
ideoque et deficientem capillum reuocare a uertice adsueuerat et ex omnibus decretis sibi a senatu populoque honoribus non aliud aut recepit aut usurpauit libentius quam ius laureae coronae perpetuo gestandae.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 45장 2:2)
et hac de causa simulacro eius in uertice additur stella.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 88장 1:3)
Statura fuit eminenti, colore expallido, corpore enormi, gracilitate maxima ceruicis et crurum, oculis et temporibus concauis, fronte lata et torua, capillo raro at circa uerticem nullo, hirsutus cetera.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 50장 1:1)
peregrinatione quidem Siciliensi irrisis multum locorum miraculis repente a Messana noctu profugit Aetnaei uerticis fumo ac murmure pauefactus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 51장 1:3)
statuae eius a uertice cirrus appositus est cum inscriptione Graeca:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 45장 2:2)
circa cultum habitumque adeo pudendus, ut comam semper in gradus formatam peregrinatione Achaica etiam pone uerticem summiserit ac plerumque synthesinam indutus ligato circum collum sudario prodierit in publicum sine cinctu et discalciatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 51장 1:3)
Fons eius ex summo montis cacumine excurrens in subiectam petram magno strepitu aquarum cadit, inde diffusus circumiectos rigat campos, liquidus et suas dumtaxat undas trahens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 3:1)
Ariobarzanes has cum XXV milibus peditum occupaverat, rupes undique praeruptas , in quarum cacuminibus extra teli iactum barbari stabant de industria quieti et paventibus similes, donec in artissimas fauces penetraret agmen.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 3장 19:2)
In vertice herbidus campus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 27:2)
quorum neminem adeo humilem esse, ut humeri eius non possent Macedonis militis verticem aequare.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 6:2)
"Vide, ne, dum ad cacumen pervenire contendis, cum ipsis ramis, quos conprehenderis, decidas."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 8장 14:10)
"Invenietis viam, si sollerter rimati fueritis aditus ferentis ad cacumen."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 9:9)
"Evadite in cacumen:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 9:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION