라틴어 문장 검색

quae neque florescunt pariter nec robora sumunt corporibus neque proiciunt aetate senecta nec simili Venere ardescunt nec moribus unis conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:7)
ventus enim cum confercit, franguntur in artum concreti montes nimborum et grandine mixti.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 4:16)
frigus uti nostros penitus cum venit in artus, concutit invitos cogens tremere atque movere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:6)
numquis enim nostrum miratur, siquis in artus accepit calido febrim fervore coortam aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:5)
opturgescit enim subito pes, arripit acer saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos, existit sacer ignis et urit corpore serpens quam cumque arripuit partem repitque per artus, ni mirum quia sunt multarum semina rerum et satis haec tellus morbi caelumque mali fert, unde queat vis immensi procrescere morbi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:6)
multaque praeterea languentia membra per artus solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 25:11)
manat item nobis e toto corpore sudor, crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 30:5)
spiritus ore foras taetrum volvebat odorem, rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:7)
in manibus vero nervi trahere et tremere artus a pedibusque minutatim succedere frigus non dubitabat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:8)
nec nimio rigida post artus morte iacebant.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 38:10)
profluvium porro qui taetri sanguinis acre exierat, tamen in nervos huic morbus et artus ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 39:1)
omnia denique sancta deum delubra replerat corporibus mors exanimis onerataque passim cuncta cadaveribus caelestum templa manebant, hospitibus loca quae complerant aedituentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:6)
Tremellius, qui ex vilico rem conperisset, scrophae cadaver sub centonibus conlocat super quos uxor cubabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:6)
, pulchrosque per artus It cruor, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 14:7)
Consurgit senior, tunicaque inducitur artus, Et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION