라틴어 문장 검색

ne ille tunc merito et sibi et ceteris, quibus ad dispiciendam veritatem non erat obfusa caligo, supra eum eminere visus est, infra quem omnia iacebant.
(세네카, 행복론, Liber V 20:2)
Omnia licet, quae umquam ingenia fulserunt, in hoc unum consentiant, numquam satis hanc humanarum mentium caliginem mirabuntur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 13:1)
O quantum caliginis mentibus nostris obicit magna felicitas !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 80:2)
O quanta illos caligo mentium, quanta ignorantia veritatis excaecat, quos timor paupertatis exercet, quam voluptatis causa imitantur!
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 85:5)
Miraberis conlecta nubila et cadentis aquas et obliqua fulmina et caeli fragorem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 102:3)
Inter cetera mortalitatis incommoda et hoc est, caligo mentium nec tantum necessitas errandi sed errorum amor.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 48:6)
talem nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his invisior vox est perstrepentem, tela manu utraque quatientem (neque enim illi se tegere curae est), torvam cruentamque et cicatricosam et verberibus suis lividam, incessus vaesani, offusam multa caligine, incursitantem, vastantem fugantemque et omnium odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non possit, terras, maria, caelum ruere cupientem, infestam pariter invisamque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:2)
atqui maximum remedium irae dilatio est, ut primus eius fervor relanguescat et caligo quae premit mentem aut residat aut minus densa sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 75:2)
quid enim refert an alia mutis dis- similia habeat, si hoc, quod in omni peccato muta defendit, simile habet, caliginem mentis ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 164:4)
movet cerebrum, in vanas mentes imagines evocat, multum inter falsum ac verum mediae caliginis fundit.
(세네카, De Providentia, book 1 46:2)
"ego uero non uideo, nox oboritur et crassa caligo."
(세네카, Fragmenta, incertae sedis reliquiae, fragment 26)
hic tibi ostendam inferos, revocabo in alta conditam caligine, ultra nocentum exilia, discordem deam quam munit ingens montis oppositi specus;
(세네카, Hercules Furens 1:46)
an ille domitor orbis et Graium decus tristi silentem nubilo liquit domum?
(세네카, Hercules Furens 9:14)
Est in recessu Tartari obscuro locus, quem gravibus umbris spissa caligo alligat.
(세네카, Hercules Furens 11:1)
quisquis sub pedibus fata rapacia et puppem posuit fluminis ultimi, non captiva dabit bracchia vinculis nec pompae veniet nobile ferculum:
(세네카, Hercules Oetaeus 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION