라틴어 문장 검색

non nulli tamen 'dolorem' studii alicuius ardorem et promptam gloriae cupiditatem veterum more dictum tradunt, ut Graeci πόνον appellant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7327)
etiam a me habes aurum et promptum animum ad danda omnia praeter filiam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 228)
cuicumque enim Latino est et aurum et animus promptus in generum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2212)
"Etiam nunc tamen aliqua consubsidunt non obstrepentia veritati, sed perfectae institutioni necessaria, de quibus crastino, quod iam sol occasui declivis est, ut de toto congruentes promptius requiremus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 40장 1:6)
M. Marcellus Aesernini pater non ille quidem in patronis, sed et in promptis tamen et non inexercitatis ad dicendum fuit, ut filius eius P. Lentulus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 36장 1:5)
cumque discendi causa duobus peritissimis operam dedisset, L. Lucilio Balbo C. Aquilio Gallo, Galli hominis acuti et exercitati promptam et paratam in agendo et in respondendo celeritatem subtilitate diligentiaque superavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 1:1)
altera occulta quaedam et quasi involuta aperiri, altera prompta et aperta iudicari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 39:6)
Utinam igitur, ut illa anus optat ne in nemore Pelio securibus caesae accidissent abiegnae ad terram trabes sic istam calliditatem hominibus di ne dedissent, qua perpauci bene utuntur, qui tamen ipsi saepe a male utentibus opprimuntur, innumerabiles autem improbe utuntur, ut donum hoc divinum rationis et consilii ad fraudem hominibus non ad bonitatem impertitum esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 76:5)
Non, inquit, solum scientia, quae est remota ab iustitia, calliditas potius quam sapientia est appellanda, verum etiam animus paratus ad periculum, si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audaciae potius nomen habeat quam fortitudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 83:2)
Promptiores igitur debemus esse ad nostra pericula quam ad communia dimicareque paratius de honore et gloria quam de ceteris commodis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 108:6)
Itaque, quae in rebus inanimis quaeque in usu et tractatione beluarum fiunt utiliter ad hominum vitam, artibus ea tribuuntur operosis, hominum autem studia ad amplificationem nostrarum rerum prompta ac parata [virorum praestantium] sapientia et virtute excitantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 22:2)
Fuit igitur stulta calliditas perverse imitata prudentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 147:7)
qui cum diceret esse quandam prudentiam, quae versaretur in perspiciendis rationibus constituendarum et regendarum rerum publicarum, excitabatur homo promptus atque omni abundans doctrina et quadam incredibili varietate rerum atque copia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 85:2)
Haec igitur et horum similia iura suae civitatis ignorantem erectum et celsum, alacri et prompto ore atque vultu, huc atque illuc intuentem vagari cum magna caterva toto foro, praesidium clientibus atque opem amicis et prope cunctis civibus lucem ingeni et consili sui porrigentem atque tendentem, nonne in primis flagitiosum putandum est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 184:1)
Quod vero impudentiam admiratus es eorum patronorum, qui aut, cum parva nescirent, magna profiterentur aut ea, quae maxima essent in iure civili, tractare auderent in causis, cum ea nescirent numquamque didicissent, utriusque rei facilis est et prompta defensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 237:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION