라틴어 문장 검색

et utitur bona arte mendacii, ut praemittat vera et sic falsa subiungat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 812)
sed in arte rhetorica tunc nobis conceditur uti mendacio, cum redarguere nullus potest, ut hoc loco est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1342)
"renasci se ferunt post mortem et cineres et favillas et nescio qua fiducia mendaciis suis invicem credunt:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:3)
"Id accidere pernotum est auditorum facilitate, qui dum verborum lenocinio a rerum intentionibus avocantur, sine dilectu adsentiuntur dictis omnibus nec a rectis falsa secernunt, nescientes inesse et incredibile verum et verisimile mendacium."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 2:6)
"Maioribus enim nostris tam facilis in mendaciis fides fuit, ut temere crediderint etiam alia monstruosa, mera miracula:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 20장 1:3)
"His atque huiusmodi figmentis et mendaciis dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum et isdem fabulis inhaerentibus adusque summae aetatis robur adolescunt et in isdem opinionibus miseri consenescunt, cum sit veritas obvia, sed requirentibus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 24장 1:10)
"Nos tamen cum sacrilegos aliquos et incestos, parricidas etiam defendendos et tuendos suscipiebamus, hos nec audiendos in totum putabamus, ut torqueremus confitentes ad negandum, videlicet ne perirent, exercentes in his perversam quaestionem, non quae verum erueret, sed quae mendacium cogeret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:4)
"Nec tamen mirum, cum omnium fama, quae semper insparsis mendaciis alitur, ostensa veritate consumitur, sit et negotium daemonum;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:9)
"sic homicidium in vero flagitatis, in mendacio fletis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:35)
Itaque premebat alio modo nec ullam adhibebat calumniam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 46:2)
Atque haec cum uberius disputantur et fusius, ut mihi est in animo facere, facilius effugiunt Academicorum calumniam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 20:1)
Exsistunt etiam saepe iniuriae calumnia quadam et nimis callida, sed malitiosa iuris interpretatione.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:1)
Tollendum est igitur ex rebus contrahendis omne mendacium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:10)
Ut igitur in eius modi re, quae mendacio nixa sit, quae ad scientiam non saepe perveniat, quae opiniones hominum et saepe errores aucupetur, ita dicam, si causam putatis esse, cur audiatis.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 30:6)
Quae neque est in te, et, quicquid est vocis ac linguae, omne in istum turpissimum calumniae quaestum contulisti!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 226:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION