라틴어 문장 검색

Nee tamen latuit fidam uxorem eius casus extremus mariti, sed funestum nodum violenter invadens manibus ambabus
(아풀레이우스, 변신, 8권 19:4)
Sorte unica pro casibus pluribus enotata consulentes de rebus variis plurimos ad hunc modum cavillantur.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:2)
"nee eum tamen quicquam, in re facili formidare debere, quippe cum vespera solus, fide tenebrarum contectus atque absconditus, introrepere et intra momentum temporis remeare posset."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:17)
"cumque furtivos amplexus obiret assidue, ipso illo denique momento, quo nos lauti cenam petebamus, cum eodem illo iuvene miscebatur in Venerem."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:2)
Ipsoque illo momento, quo stupore defixi mirantur ac trepidant divina praesagia, concurrit unus e cella vinaria nuntians omne vinum, quod olim diffusum fuerat, in omnibus doliis ferventi calore et prorsus ut igne copioso subdito rebullire.
(아풀레이우스, 변신, 9권 31:4)
domus fortunam hortulanus ille miseratus suosque casus graviter ingemescens, deprensis pro prandio lacrimis vacuasque manus complodens saepicule, protinus inscenso me retro, quam veneramus, viam capessit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:2)
Qua contentione et clamoso strepitu cognito, curiosus alioquin et inquieti procacitate praeditus asinus, dum obliquata cervice per quandam fenestrulam quidnam sibi vellet tumultus ille prospicere gestio, unus e commilitonibus casu fortuito collimatis oculis ad umbram meam cunctos testatur incoram.
(아풀레이우스, 변신, 9권 39:3)
Illicoque repentina pueri pernicie paedagogus commotus ululabili clamore matrem totamque ciet familiam, iamque cognito casu noxiae potionis varie quisque praesentium auctores insimulabant extremi facinoris.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:2)
Et illius quidem senis famosa atque fabulosa fortuna providentiae divinae condignum excipit exitum, qui momento modico, immo puncto exiguo, post orbitatis periculum, adolescentium duorum pater repente factus est.
(아풀레이우스, 변신, 10권 12:6)
nam et oppido verebatur ne quo casu caloris iuvenalis impetu lapsus nescius nesciam sororem incurreret.
(아풀레이우스, 변신, 10권 23:9)
Nec ille tamen iuvenis diutius vitam tenuerat, sed inter fictas mentitasque lacrimas uxoris pari casu mortis fuerat extinctus.
(아풀레이우스, 변신, 10권 27:1)
"tu meis iam nunc extremis aerumnis subsiste, tu fortunam collapsam affirma, tu saevis exanclatis casibus pausam pacemque tribue;"
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:6)
"Adsum tuos miserata casus, adsum favens et propitia."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:4)
"nam hoc eodem momento quo tibi venio, simul et ibi praesens quae sunt sequentia sacerdoti meo per quietem facienda praecipio."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:14)
"nam in eos quorum sibi vitas in servitium deae nostrae maiestas vindicavit, non habet locum casus infestus."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION