라틴어 문장 검색

"tunc neque more probo videas nec voce serena ingentis trepidare Titos, cum carmina lumbum intrant et tremulo scalpuntur ubi intima versu, tun, vetule, auriculis alienis colligis escas, auriculis, quibus et dicas cute perditus ohe?"
(페르시우스, 풍자, satire 118)
his populus ridet, multumque torosa iuventus ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.
(페르시우스, 풍자, satire 346)
Ad sinistram enim intrantibus non longe ab ostiarii cella canis ingens, catena vinctus, in pariete erat pictus superque quadrata littera scriptum Cave canem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 29:2)
Reliquos autem collibertos eius cave contemnas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:14)
in craticula enim argentea cochleas attulit et tremula taeterrimaque voce cantavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:15)
Huius in ore concretus sanguis, contusaque lumina flebant, stabant aerati scabra rubigine dentes, tabo lingua fluens, obsessa draconibus ora, atque inter torto laceratam pectore vestem sanguineam tremula quatiebat lampada dextra.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:13)
. . . | Nobilis aestivas platanus diffuderat umbras et bacis redimita Daphne tremulaeque cupressus et circum tonsae trepidanti vertice pinus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:9)
Nec minus illa fletu confusa altera parte lectuli sedit aetatisque longae moram tremulis vocibus coepit accusare, donec intervenit sacerdos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:7)
85 P.L.M. Haec ait et tremulo deduxit vertice canos consecuitque genas;
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 12:1)
Hunc quoque timore postquam complevit locum, Dolosa tuto condidit sese cavo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.11)
Cicada acerbum noctuae convicium Faciebat, solitae victum in tenebris quaerere Cavoque ramo capere somnum interdiu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.2)
Noctua egressa e cavo Trepidantem consectata est et leto dedit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Cicada et noctua.11)
Cum victi mures mustelarum exercitu (Historia quorum et in tabernis pingitur) Fugerent et artos circum trepidarent cavos, Aegre recepti tamen evaserunt necem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Pugna murium et mustelarum.1)
sine, credat amari, Et cave ne gratis hic tibi constet amor!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 862)
Nec te praetereo, qui per cava saxa volutans Tiburis Argei pomifera arva rigas, Ilia cui placuit, quamvis erat horrida cultu, Ungue notata comas, ungue notata genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 624)

SEARCH

MENU NAVIGATION