라틴어 문장 검색

Gymnasium flagri, salveto.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 242)
ante solem exorientem nisi in palaestram veneras, gymnasi praefecto haud mediocris poenas penderes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 327)
Gymnasivm Pol isto quidem nos pretio facile est frequentare tibi utilisque habere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 15)
Med excrucio, mea Gymnasium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 155)
Ad istam faciem est morbus, qui me, mea Gymnasium, macerat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 184)
sed tu, Gymnasium mea, si me absente Alcesimarchus veniet, nolito acriter eum inclamare (utut erga me est meritus, mihi cordi est tamen), sed, amabo, tranquille:
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 1139)
Gymnasium mea, bene vale.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 1147)
Gymnasivm Nimis opportune mi evenit rediisse Alcesimarchum;
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1108)
per medicinas, per tonstrinas, in gymnasio atque in foro, per myropolia et lanienas circumque argentarias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 2, scene 216)
Celebre apud nos imperium tuomst.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 4111)
Diem pulchrum et celebrem et venustatis plenum, dignum Venere pol, quoi sunt phrodisia hodie.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 239)
Mitte ad me, si audes, hodie Adelphasium tuam, die festo celebri nobilique Aphrodisiis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 518)
Herculi, in quibus civitatibus non sunt gymnasia neque amphitheatra, ad circum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장6)
' statimque in oppidum Rhodum contendit et recta gymnasium devenit, ibique de philosophia disputans muneribus est donatus, ut non tantum se ornaret, sed etiam eis, qui una fuerunt, et vestitum et cetera, quae opus essent ad victum, praestaret.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말4)
Etenim etiam Trallibus cum Apaturius Alabandeus eleganti manu finxisset scaenam in minusculo theatro, quod ἐκκλησιαστήριον apud eos vocitatur, in eaque fecisset columnas, signa, centauros sustinentes epistylia, tholorum rotunda tecta, fastigiorum prominentes versuras, coronasque capitibus leoninis ornatas, quae ora stillicidiorum e tectis habent rationem, praeterea supra ea nihilominus episcaenum, in qua tholi, pronai, semifastigia omnisque tecti varius picturis fuerat ornatus, itaque cum aspectus eius scaenae propter asperitatem eblandiretur omnium visus et iam id opus probare fuissent parati, tum Licymnius mathematicus prodiit et ait 'Alabandis satis acutos ad omnes res civiles haberi, sed propter non magnum vitium indecentiae insipientes eos esse iudicatos, quod in gymnasio eorum quae sunt statuae omnes sunt causas agentes, foro discos tenentes aut currentes seu pila ludentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION