라틴어 문장 검색

Scipio, postquam socii nec precibus nec vi retineri poterant, nec se aut parem sine illis hosti esse aut fratri rursus coniungi vidit posse, nec ullum aliud salutare consilium in promptu esse, retro quantum posset cedere statuit, in id omni cura intentus necubi hosti aequo se committeret loco, qui transgressus flumen prope vestigiis abeuntium insistebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 486:1)
nempe idem sunt hi hostes quos vincendo et victos sequendo priorem aestatem absumpsistis, quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis, quos levibus proeliis fatigastis, quos hesterno die nec iter facere nec castra ponere passi estis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 201:2)
deinde, postquam instructa acies tota Achaeorum admovebatur, metu ne cum ipsis castris caperentur, sequi suorum agmen aliquantum praegressum insistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 341:1)
iter, quod insistis, L. Scipio, ego quoque approbo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 71:1)
mare pacatum erat devicto Antiocho, cogitantique Fabio, cui rei potissimum insisteret, ne otiosam provinciam habuisse videri posset, optimum visum est in Cretam insulam traicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 713:2)
alii elephanti pedibus insistentes, alii clunibus subsidentes prolabebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 58:1)
nec quam infestus is locus esset saeptus undique circumspiciendi spatium fuit vix tandem ex insperato stabilem ad insistendum nanctis locum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 60:2)
Hegio, vide sis, ne quid tu huic temere insistas credere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 496)
proinde ita omnes itinera insistant sua, ne quis in hanc plateam negoti conferat quicquam sui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 218)
Rectam institit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 344)
et hoc parum hercle more amatorum institi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 111)
Age nunciam insiste in dolos;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 49)
Erro quam insistas viam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1230)
Age igitur intro abite, insistite hoc negotium sapienter.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 399)
quin tu insistis fortiter?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 211)

SEARCH

MENU NAVIGATION