라틴어 문장 검색

Nam certo certius est quod in duplum lucrabitur, si cadat in famam bonitatis et legalitatis, videlicet quod bonus etlegalis sit in consiliis et in processu causarum et in iudicando, quam ille maliciosus, et merito.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 18:6)
Ultima Syriarum est Palaestina, per intervalla magna protenta, cultis abundans terris et nitidis, et civitates habens quasdam egregias, nullam nulli cedentem, sed sibi vicissim velut ad perpendiculum aemulas:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 8장 11:1)
Tunc magistratus et damno et praesidis nomine cognito veniunt ad deversorii nostri fores claraque voce denuntiant hospiti nostro nos, quos occultaret apud se certo certius, dedere potius quam discrimen proprii subiret capitis.
(아풀레이우스, 변신, 9권 38:5)
at uxor medici, dum noxiis ambagibus pulmones eius pererrat tempestas detestabilis potionis, primum suspicata quod res erat, mox urgente spiritu iam certo certior contendit ad ipsam praesidis domum, magnoque fidem eius protestata clamore et populi concitato tumultu, utpote tam immania detectura flagitia, efficit statim sibi simul et domus et aures praesidis patefierent.
(아풀레이우스, 변신, 10권 28:5)
quorum nil fieri manifestum est, omnia quando seminibus certis certa genetrice creata conservare genus crescentia posse videmus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 15:18)
Praeterea quoniam non certis certa figuris est natura coloris et omnia principiorum formamenta queunt in quovis esse nitore, cur ea quae constant ex illis non pariter sunt omnigenus perfusa coloribus in genere omni?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 18:1)
Nam et in duodecim zodiaci signis, quorum certa certorum numinum domicilia creduntur, cum primum signum Aries Marti adsignatus sit, sequens mox Venerem, id est Taurus, accepit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 10:1)
Interea vittis lauruque insignis opima currus et egregiis modo formidatus in armis luce palam, fusus nulli nullique fugatus, quaeritur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권67)
Quin nihil, inquam, invenies magis hoc certo certius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4213)
sed tu ex amicis mi es certis certissimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 288)
Erat autem in ea sententia de communitate universalium, ut eamdem essentialiter rem totam simul singulis suis inesse astrueret individuis, quorum quidem nulla esset in essentia diversitas sed sola multitudine accidentium varietas.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 3:5)
Mirabilis quidem in oculis erat auscultantium, sed nullus in conspectu questionantium.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO LAUDUNUM VENIT AD MAGISTRUM ANSELMUM 1:3)
Tanti quippe tunc nominis eram et iuventutis et forme gratia preminebam, ut quamcunque feminarum nostro dignarer amore nullam vererer repulsam.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 1:5)
Nullus a cupidis intermissus est gradus amoris, et si quid insolitum amor excogitare potuit, est additum;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 3:8)
Ilico ego ad patriam meam reversus amicam reduxi ut uxorem facerem, illa tamen hoc minime approbante, immo penitus duabus de causis dissuadente, tam scilicet pro periculo quam pro dedecore meo. Iurabat illum nulla unquam satisfactione super hoc placari posse, sicut postmodum cognitum est. Querebat etiam quam de me gloriam habitura esset, cum me ingloriosum efficeret, et se et me pariter humiliaret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION