라틴어 문장 검색

Ceterum singuli sunt porro veritates quae sunt ut quisque verus sit coram eo quod intrinsecus animadvertit, quae individuo tantum valent quaeque sub obtentu bono communi inserviendi ad alios proponi non possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:5)
Illa ceterum ad staticam contemplationem invitare videtur, a concreto tempore separatam in quo homo gaudet et dolet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 50:3)
Ceterum hic invenitur etiam axis qui de mundo visibili in invisibilem ducit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:7)
expertes furandi homines hac inbuit arte Mercurius, Maia genitus;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권44)
Ceterum hoc nihil facis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 134)
ille gravem duro terram qui vertit aratro, perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne audaces mare qui currunt, hac mente laborem sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, aiunt, cum sibi sint congesta cibaria:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.21)
rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes tardius adveniens vitiatum commodius quam integrum edax dominus consumeret.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate 2:1)
ceterum scio iam quosdam eruditos, nonnullos etiam grammaticos sic docere ac loqui, ut propter quaedam vocum discrimina verbum interim acuto sono finiant, ut in illis quae circum littora, circum piscosos scopulos, ne, si gravem posuerint secundam, circus dici videatur non circuitus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 173:1)
ceterum etiam ex praepositione et duobus vocabulis dure videtur struxisse Pacuvius nerei repandirostrum, pecus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 215:3)
ceterum quamlibet pulchra elocutio, nisi ad victoriam tendit, utique supervacua, sed interim etiam contraria est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 76:2)
ceterum sentientibus iam tum optima duae res impedimento fuerunt, quod et longa consuetudo aliter docendi fecerat legem, et robusti fere iuvenes nec hunc laborem desiderantes exemplum nostrum sequebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 89:1)
ceterum his nec status satis ostendi nec omnes contineri locos credo, quod apparebit diligentius legentibus, quae de utraque re dicam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 111:3)
ceterum, cum advocari coeperint in consilia amicorum, dicere sententiam in senatu, suadere si quid consulet princeps, quod praeceptis fortasse non credunt, usu docebuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 287:2)
ceterum causa omnis, in qua pars altera agentis est, altera recusantis, aut unius rei controversia constat aut plurium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 299:1)
ceterum cur ego iudicem nolim, dum eum doceo, etiam movere ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 200:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION