라틴어 문장 검색

qui cum esset in cunabulis educareturque in Solonio, qui est campus agri Lanuvini, noctu lumine apposito experrecta nutrix animadvertit puerum dormientem circumplicatum serpentis amplexu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 115:3)
hic Iovis altisoni subito pinnata satelles arboris e trunco serpentis saucia morsu subigit ipsa feris transfigens unguibus anguem semianimum et varia graviter cervice micantem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 153:3)
' Causa quidem, credo, aliqua morbi gravioris, non emissione serpentis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 91:9)
nec vero, si quid est unum inter eos simile - id autem est iudicium electioque verborum - , propterea cete- rarum rerum dissimilitudo intellegi non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 3:2)
namque alias bestias nantis aquarum incolas esse voluit, alias volucres caelo frui libero, serpentis quasdam, quasdam esse gradientis, earum ipsarum partim solivagas, partim congregatas, inmanis alias, quasdam autem cicures, non nullas abditas terraque tectas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 38:2)
cauda (observante Flamstedio) transibat per medium distantiae inter caudam serpentis Ophiuchi & stellam [delta] in Aquilae australi ala, & desinebat prope stellas A, [omega], b in Tabulis Bayeri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 42:6)
Serpens lacertam forte aversam prenderat;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Serpens et lacerta: Ubi leonis pellis deficit, vulpinam insuendam esse, hoc est, ubi deficiunt vires, astu utendum.1)
Praedam dimisit ore serpens irritam.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Serpens et lacerta: Ubi leonis pellis deficit, vulpinam insuendam esse, hoc est, ubi deficiunt vires, astu utendum.3)
Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi Quae colis et Memphin palmiferamque Pharon, Quaque celer Nilus lato delapsus in alveo Per septem portus in maris exit aquas, Per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi - Sic tua sacra pius semper Osiris amet, Pigraque labatur circa donaria serpens, Et comes in pompa corniger Apis eat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 136)
sintne litae tenues serpentis felle sagittae, fiat an humanum victima dira caput . mentiar, an coeat duratus frigore Pontus, et teneat glacies iugera multa freti, haec ubi narrant, quae sit mea fama require, quoque modo peragam tempora dura roga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 931)
matre satus Terra, monstrum mirabile, taurus parte sui serpens posteriore fuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권516)
Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python, tum genuit, populisque novis, incognite serpens, terror eras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:7)
Neve operis famam posset delere vetustas, instituit sacros celebri certamine ludos, Pythia perdomitae serpentis nomine dictos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:10)
Delius hunc, nuper victa serpente superbus, viderat adducto flectentem cornua nervo "quid" que "tibi, lascive puer, cum fortibus armis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 48:2)
Tum primum radiis gelidi caluere triones et vetito frustra temptarunt aequore tingi, quaeque polo posita est glaciali proxima serpens, frigore pigra prius nec formidabilis ulli, incaluit sumpsitque novas fervoribus iras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 14:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION