라틴어 문장 검색

ideoque et iuris civilis scientiam veteres oratores comprehendebant, et grammatica musica geometria imbuebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 31장 7:2)
nostra quoque civitas, donec erravit, donec se partibus et dissensionibus et discordiis confecit, donec nulla fuit in foro pax, nulla in senatu concordia, nulla in iudiciis moderatio, nulla superiorum reverentia, nullus magistratuum modus, tulit sine dubio valentiorem eloquentiam, sicut indomitus ager habet quasdam herbas laetiores.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 40장 4:1)
quod municipium in clientelam nostram venit, nisi quod aut vicinus populus aut domestica discordia agitat?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 2:2)
maneat, quaeso, duretque gentibus, si non amor nostri, at certe odium sui, quando urgentibus imperii fatis nihil iam praestare fortuna maius potest quam hostium discordiam.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 33장 2:2)
mox bella civilia et in rem publicam versa principum arma, ac longa oblivio Britanniae etiam in pace:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 3:1)
aeque discordiam praepositorum, aeque concordiam subiectis exitiosam.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 2:2)
didicere iam barbari quoque ignoscere vitiis blandientibus, et interventus civilium armorum praebuit iustam segnitiae excusationem:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 4:2)
sed discordia laboratum, cum adsuetus expeditionibus miles otio lasciviret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 4:3)
nec Vettius Bolanus, manentibus adhuc civilibus bellis, agitavit Britanniam disciplina:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 6:1)
nostris illi dissensionibus ac discordiis clari vitia hostium in gloriam exercitus sui vertunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 32장 1:2)
frustra studia fori et civilium artium decus in silentium acta, si militarem gloriam alius occuparet;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 39장 3:2)
trina bella civilia, plura externa ac plerumque permixta:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장3)
non sane aliae legiones per omnis civilium bellorum motus innocentius egerunt, seu quia procul et Oceano divisae, seu crebris expeditionibus doctae hostem potius odisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 9장7)
solacium proximi motus habebamus incruentam urbem et res sine discordia translatas:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 29장7)
nec iam recentia saevae pacis exempla sed repetita bellorum civilium memoria captam totiens suis exercitibus urbem, vastitatem Italiae, direptiones provinciarum, Pharsaliam Philippos et Perusiam ac Mutinam, nota publicarum cladium nomina, loquebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 50장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION