라틴어 문장 검색

Agnoscere debemus haud semper nos christianos accepisse et explanavisse divitias quas Deus Ecclesiae dedit, ubi spiritalitas non disiungitur a proprio corpore, nec a natura vel a huius mundi rebus, sed potius homo vivit cum ipsis et in ipsis, in communione cum rebus omnibus quae circa sunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 276:5)
222. Christiana spiritalitas alium modum exhibet intellegendi vitae qualitatem, et cohortatur ad vitae genus propheticum et contemplativum, quod valeat intime gaudere nec consumptione angi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 283:1)
Spiritalitas christiana proponit incrementum cum sobrietate et aptitudinem parvo laetandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 283:7)
Pars congruae spiritalitatis intellectionis consistit in nostra pacis intellectione amplificanda, quae multo plus est quam belli absentia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:2)
Cum quis Dei vocationem agnoscit ut una cum aliis hos sociales processus moderetur, recordari debet hoc partem esse suae spiritalitatis, exercitationem esse caritatis atque hoc modo ad maturitatem pervenire et sanctificari.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 293:7)
Hoc praecipue percipi potest in spiritalitate christiana orientali:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 298:7)
Hoc modo spiritalitas christiana cumulat bonum requiei et diei festi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 300:5)
Omnia coniunguntur, et hoc nos hortatur ut augeamus spiritalitatem solidalitatis globalis quae manat ex Trinitatis mysterio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 304:6)
Per individualisticam et angustam cognitionis opinationem mediationis sensus intellegi non potest, facultas haec alterius visionis participandae, scientia communicata quae ad ipsam amoris scientiam spectat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 22:10)
cognitione homini opus est, veritate opus est, quia, ea dempta, non sustinetur, non progreditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 39:2)
Veritatis amorisque cognitio
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 41:1)
Ad respondendum necesse est cogitare de cognitionis genere quod est fidei proprium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 42:2)
In hac fidei cum amore complicatione cognitionis forma intellegitur, quae est fidei propria, eius persuasionis vis, eius facultas nostros gressus illuminandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 42:11)
Agitur de relationali modo inspiciendi mundum, qui mutua cognitio efficitur, visio in alterius visione et communis visio omnium rerum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 46:5)
28. Haec amoris inventio veluti fons cognitionis, quae ad originalem experientiam pertinet cuiusque hominis, probando biblicae fidei conceptu nititur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 47:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION