라틴어 문장 검색

A principio itaque uoluminis huius usque ad tempus, quo gens Anglorum fidem Christi percepit, ex priorum maxime scriptis hinc inde collectis ea, quae promeremus, didicimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:1)
quarum uestigia sudium ibidem usque hodie uisuntur, et uidetur inspectantibus, quod singulae earum ad modum humani femoris grossae, et circumfusae plumbo inmobiliter erant in profundum fluminis infixae.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II. 1:5)
Quam ob causam collecta magna synodo quaerebatur in commune, qui illic ad succurrendum fidei mitti deberent;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.4)
arbitrans oportunum, ut membra sanctorum ex diuersis regionibus collecta, quos pares meritis receperat caelum, sepulchri quoque unius teneret hospitium.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII. 1:8)
et haec quasi in fasciculum collecta apud Anglorum mentes in consuetudinem depone.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 2:3)
Denique non solum nouae, quae de Anglis erat collecta, ecclesiae curam gerebat, sed et ueterum Brittaniae incolarum, nec non et Scottorum, qui Hiberniam insulam Brittaniae proximam incolunt, populis pastoralem inpendere sollicitudinem curabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV. 1:1)
Collectis ergo undecumque retibus anguillaribus, homines antistitis miserunt in mare, et diuina se iuuante gratia, mox cepere pisces diuersi generis CCC.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:18)
Quamobrem collecta pro hoc in Brittania synodo, quam diximus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII]. 1:5)
Praefatae ante meos manes animamque precatae perfusaeque pias ante liquore manus, pars quae sola mei superabit corporis, ossa incinctae nigra candida ueste legent et primum annoso spargent collecta lyaeo, mox etiam niueo lacte parent, post haec carbaseis umorem tollere uelis atque in marmorea ponere sicca domo.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 29)
Nam circumfuso consistit in aere tellus et quinque in partes toto disponitur orbe.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae44)
inde collecta iuvenum manu hostilem in modum praedas agere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 61:2)
erige te deosque duces sequere, qui clarum hoc fore caput divino quondam circumfuso igni portenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 424:2)
cum legatis donoque qui captivorum remissi ad suos fuerant, magna circumfusa , venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 237:4)
sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset prope in contionis modum, Sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 244:1)
cum ad nomen nemo responderet, circumfusa multitudo in contionis modum negare ultra decipi plebem posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 298:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION