라틴어 문장 검색

Multum conferre agris iter commodum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 3:3)
De vicini commodo non est quidem certum, quia non numquam mors aliaeque nobis eum causae diversae mutant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 5:2)
Classes etiam non maiores quam denum hominum faciundae, quas decurias appellaverunt antiqui et maxime probaverunt, quod is numeri modus in opere commodissime custodiretur nec praeeuntis monitoris diligentiam multitudo confunderet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 7:1)
Nam hac ratione difficultas acclivitatis infringitur, laborque pecudum et hominum commodissime sic minuitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 10:2)
Nam quamvis de mensura minus auctoribus convenit, hanc tamen videri commodissimam docuit noster usus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 1:3)
si vero locorum et caeli conditio patietur, quanto maturius severimus, commodius proveniet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 7:5)
ultima tamen parte Martii mensis commodissime terrae committuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 18:2)
Atque ubi multa invitabunt regionis commoda, ut nobilem vitem conseramus, generosam requiremus, inquit Iulius Graecinus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 31:3)
Quarum consitionis sola illa commodissima ratio est, quam priore tradidimus exordio, ut facta in pastinato scrobe vitis a media fere parte sulci prosternatur, et ad frontem eius ab imo usque recta materies exigatur calamoque applicetur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 4장 1:2)
Si vero etiam praegelida frigora regionis eius suspecta erunt, aliquid fimi, vel, si est commodius, columbini stercoris, aut in hunc usum praeparatae veteris urinae senos sextarios, antequam vitem adobruas, radicibus superfundes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 8장 3:3)
Quae distinctio 3 praeter illud commodum, quod plus solis et venti vitibus praebet, tum etiam oculos et vestigia domini, res agro saluberrimas, facibus admittit, certamque aestimationem in exigendis operibus praebet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 1:3)
quae ratio mihi quoque commodior videtur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 19:4)
Nam hi melius concoquunt, ideoque robora corporum citra maciem conservant, qui ex commodo,quam qui festinanter mandunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 14:3)
Itaque in iis ipsis vel maximum commodum est, quod sufficit una opera duobus iugis, quae eodem die alterna temporum vice vel arant vel pascuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 2:3)
Itaque commodissimum est asinum destinare mularum generi seminando, cuius, ut dixi, species experimento est speciosior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION