-
Hoc modo peregrinationis utilitatem accelerare poterit.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:42)
-
interdum ad artem aliquam mechanicam aut manus excellentiam exercendam, ut Nero studuit pulsandae cytharae, Domitianus sagittis collimandis, Commodus gladiatoriae, Caracalla aurigationi.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:10)
-
Illud pro certo habendum, nonnullos negotiorum periodos et pausas nosse, qui in ipsorum viscera et interiora penetrare nequeunt, ut reperiuntur aedes nonnullae quae gradus nactae sunt commodos et anticameras, sed absque cubiculo aliquo pulchriore.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 20:2)
-
Itaque tales videbis in conclusionibus deliberationum commodos quosdam exitus reperire, ad rem vero examinandam et disceptandam nullo modo sufficere.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 20:3)
-
Centrum plane ignobile est actionum hominis cuiuspiam commodum proprium.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:5)
-
Veruntamen id saepius factum est per officiarios pravos, veluti thesaurarios, legatos, duces, et alios servos aut ministros infideles et improbos, qui globulo suo pondus addunt finium suorum minutorum, quod eum in transversum inclinet utilitatis domini sui in rebus gravioribus et magni momenti.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:16)
-
Etsi enim utilitate iuvent, novitate tamen et inconformitate turbant.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:10)
-
Expedit praeterea experimentis novis in corporibus politicis medentis non uti, nisi urgens incumbat necessitas aut evidens se ostendat utilitas, et sedulo cavere ut reformationis studium mutationem inducat, non autem studium mutationis reformationem praetexat.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:19)
-
Plantatio regionum non absimilis est plantationi sylvarum, in quibus de utilitate capienda nihil cogitandum ante annum vicesimum, verum fructus uber et locuples in fine operis expectandus.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:8)
-
Quin et pharmaca et ligna odorata si reperiantur haud parvum commodum praebent.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:34)
-
Etiam cineres quibus ad sapam utuntur non modicum utilitatis afferent.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:35)
-
Etenim utilitas ipsorum ut praeficiantur caetera compensat.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 2:3)
-
Honor tribus insignitur commodis, potestate bene merendi, aditu facili ad viros principes, et fortunarum propriarum in melius evectione.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 4:8)
-
Optimum fuerit proponere nobis ante oculis foenoris commoda et incommoda, ut bonum vel ponderetur vel separetur.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 3:9)
-
Sicut enim colonus terram colere ita fructuose nequit se reditum solvat nimis gravem, ita mercator tam commode et lucrose mercaturam suam exercere vix potes si foenore sumptis negotietur.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:7)