라틴어 문장 검색

qui, postquam ab hostibus obsessas fauces vidit, omisso ad Aulidem itinere Delium convertit, ut inde in Euboeam transmissurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 595:1)
Achaeorum et Eumenis milites Salganea tenebant, et in Euripo castellum Romani milites pauci custodiae causa loci communiebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 603:2)
Antiochus sub adventum consulis a Chalcide profectus Tenum primo tenuit, inde Ephesum transmisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 254:1)
ubi paucos dies remige maxime reficiendo morati Phocaeam tramittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 509:2)
inde in Telmessicum profecti sinum, qui latere uno Cariam altero Lyciam contingit, omisso consilio Patara amplius temptandi Rhodii domum dimissi sunt, Livius praetervectus Asiam in Graeciam transmisit, ut conventis Scipionibus, qui tum circa Thessaliam erant, in Italiam traiceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 185:1)
inde Phocaeam petentes ad insulam quam Bacchium vocant - imminet urbi Phocaeensium - appulerunt et, quibus ante abstinuerant templis signisque - egregie autem exornata insula erat - cum hostiliter diripuissent, ad ipsam urbem transmiserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 242:1)
haud ita multo post Lonorius adiuvante Nicomede Bithyniae rege a Byzantio transmisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 192:1)
interim Romani, impedimentis quoque omnibus traductis contractisque in unum locum, quia iam moveri videbant hostem nec spatium erat castra communiendi, aciem instruxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 350:1)
in castris hostium, quia ipsis spatium sua communiendi non fuerat, manserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 368:2)
eodem anno A. Terentius proconsul haud procul flumine Hibero, in agro Ausetano, et proelia secunda cum Celtiberis fecit, et oppida, quae ibi communierant, aliquot expugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 664:1)
Fulvius secunda et quarta legione adortus a Pisis Apuanos Ligures, qui eorum circa Macram fluvium incolebant, in deditionem acceptos, ad septem milia hominum, in naves impositos praeter oram Etrusci maris Neapolim transmisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 488:1)
ex Corsica subacta Cicereius in Sardiniam transmisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 68:2)
C. Lucretius praetor ab Neapoli profectus, superato freto, die quinto in Cephallaniam transmisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 514:1)
postquam inceptum non succedebat, castra propius hostem movit rex et a quinque milibus passuum communivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 626:1)
victus tamen ratione, silentio noctis transductis copiis, castra in ulteriore ripa communivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 656:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION