라틴어 문장 검색

scripsitque haec Tiberio neque nos originem finemve eius rei ultra comperimus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 10장9)
igitur Thrasullus isdem rupibus inductus postquam percontantem commoverat, imperium ipsi et futura sollerter patefaciens, interrogatur an suam quoque genitalem horam comperisset, quem tum annum, qualem diem haberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 21장3)
illic eum adpropinquare supremis tali modo compertum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장5)
ac novas litterarum formas addidit vulgavitque, comperto Graecam quoque litteraturam non simul coeptam absolutamque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 13장4)
simul Cleopatram, quae id opperiens adstabat, an comperisset interrogat, atque illa adnuente cieri Narcissum postulat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 30장2)
ad ea Corbulo, satis comperto Vologesen defectione Hyrcaniae attineri, suadet Tiridati precibus Caesarem adgredi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장9)
ille nihil ex his sponte susceptum, sed principi paruisse defendebat, donec eam orationem Caesar cohibuit, compertum sibi referens ex commentariis patris sui nullam cuiusquam accusationem ab eo coactam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장6)
compertoque Plautum et Sullam maxime timeri, Plautum in Asiam, Sullam in Galliam Narbonensem nuper amotos, nobilitatem eorum et propinquos huic Orientis, illi Germaniae exercitus commemorat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장3)
At Nero praefectum in spem sociandae classis corruptum et incusatae paulo ante sterilitatis oblitus, abactos partus conscientia libidinum, eaque sibi comperta edicto memorat insulaque Pandateria Octaviam claudit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 63장1)
Sequitur caedes Annaei Senecae, laetissima principi, non quia coniurationis manifestum compererat, sed ut ferro grassaretur, quando venenum non processerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장3)
unde causa et origo peregrino sacro parum comperi nisi quod signum ipsum in modum liburnae figuratum docet advectam religionem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 9장 2:2)
nec quae natura quaeve ratio gignat, ut barbaris, quaesitum compertumve;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 5:1)
ita quae priores nondum comperta eloquentia percoluere, rerum fide tradentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 10장 1:2)
Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae an advecti, ut inter barbaros, parum compertum.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 11장 1:1)
quibus in omnem partem dimissis, ubi incerta fugae vestigia neque usquam conglobari hostis compertum (et exacta iam aestate spargi bellum nequibat), in finis Borestorum exercitum deducit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION