라틴어 문장 검색

Hunc enim Zeno determinat factitatorem, qui cuncta in dispositione formaverit;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 10:4)
Dispositiones etiam dei et tunc prophetis contionantibus exceperunt1 et nunc lectionibus resonantibus carpunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 8:8)
Admittite prius dispositiones eius, et non retorquebitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 2:2)
Cum ergo finis et limes, medius qui interhiat, adfuerit, ut etiam ipsius mundi species transferatur aeque temporalis, quae illi dispositioni aeternitatis aulaei vice oppansa est, tunc restituetur omne humanum genus ad expungendum quod in isto aevo boni seu mali meruit, et exinde pendendum in immensam aeternitatis perpetuitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 12:1)
Atquin hoc cum maxime paramus demonstrare, quemadmodum ista non competant verae religioni et vero obsequio erga verum deum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 1:5)
Satis, opinor, implevimus ordinem, quot et quibus modis spectacula idololatrian committant, de originibus, de titulis, de apparatibus, de locis, de artificiis, quo certi simus nulla ex parte competere nobis ea, qui bis idolis renuntiamus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 13장 1:1)
Porro et ubi aemulatio, ibi et furor et bilis et ira et dolor et cetera ex his, quae cum his non conpetunt disciplinae.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:5)
Si quid horum, quibus circus furit, alicubi conpetit sanctis, etiam in circo licebit, si vero nusquam, ideo nec in circo.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:19)
Et tamen innocentes de supplicio alterius laetari non oportet, cum magis competat innocenti dolere, quod homo, par eius, tam nocens factus est, ut tam crudeliter impendatur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 19장 1:6)
quia ei quoque, si uita comes fuerit, pallium tribuere Domino fauente disponimus, quem tamen tuae fraternitatis uolumus dispositioni subiacere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIX. 1:7)
cui etiam summitates imperii rerumque potestates submissae sunt, quia eius dispositione omnium praelatio regnorum conceditur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 1:1)
Cum ergo praedicante uerbum Dei Paulino rex credere differret, et per aliquod tempus, ut diximus, horis conpetentibus solitarius sederet, quid agendum sibi esset, quae religio sequenda, sedulus secum ipse scrutari consuesset, ingrediens ad eum quadam die uir Dei, inposuit dexteram capiti eius et, an hoc signum agnosceret, requisiuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 3:8)
Quae ne facile a quopiam posset contemni, in transgressores dignas et conpetentes punitiones proposuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII.6)
cui diuina dispositione subito beatissimi apostolorum principes dignati sunt apparere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 1:5)
Quod dum tempore quodam faceret, et relicta domu conuiuii egressus esset ad stabula iumentorum, quorum ei custodia nocte illa erat delegata, ibique hora conpetenti membra dedisset sopori, adstitit ei quidam per somnium, eumque salutans, ac suo appellans nomine:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION