라틴어 문장 검색

Id optime cernitur in schola Leucippi et Democriti, collata cum reliquis philosophiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 116:3)
quia mente jam praevidemus et auguramur, si quando homines, nostris monitis excitati, ad experientiam se serio contulerint (valere jussis doctrinis sophisticis), tum demum, propter praematuram et praeproperam intellectus festinationem, et saltum sive volatum ad generalia et rerum principia, fore ut magnum ab hujusmodi philosophiis periculum immineat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:8)
sed majore silentio, et severius, et simplicius, id est, minore cum affectatione et ostentatione, ad inquisitionem veritatis se contulerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:13)
At manifestum est, postquam Christiana fides recepta fuisset et adolevisset, longe maximam ingeniorum praestantissimorum praestantissimorum partem ad theologiam se contulisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:6)
Si enim methodum aspicias et partitiones, illae prorsus omnia complecti et concludere videntur, quae in illud subjectum cadere possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 202:3)
neque se artem universam complecti simulabant aut profitebantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 203:2)
quae ad universa operum penetralia aditum praebet, atque tota agmina operum et turmas, et axiomatum nobilissimorum fontes, potestate quadam complectitur et post se trahit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:3)
ita et nostra, quae procedit per inductionem, omnia complectitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:4)
Atque certe si quis ea recte conferat, justum hoc prisci saeculi judicium reperiet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 320:5)
At qui formas novit, is naturae unitatem in materiis dissimillimis complectitur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:7)
Atque indicia de interpretatione naturae complectuntur partes in genere duas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 32:3)
Etenim in piscibus collatis ad animalia terrestria magis notatur gradus caloris quam privatio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 124:2)
At contra, quae revera admirationi esse debent propter discrepantiam quae inest illis in specie collatis ad alias species, tamen si in usu familiari praesto sint leviter notantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 314:1)
Et nihilominus, etiam particulares illae propositiones comparatae et collatae cum universalibus multum juvant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:11)
id quod maxime confert ad generationem corporum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION