라틴어 문장 검색

atqui haec patefactio quasi rerum opertarum, cum quid quidque sit aperitur, definitio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:1)
Quis, quaeso, inquit, est, qui quid sit voluptas nesciat, aut qui, quo magis id intellegat, definitionem aliquam desideret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:7)
quod quale sit, non tam definitione, qua sum usus, intellegi potest, quamquam aliquantum potest, quam communi omnium iudicio et optimi cuiusque studiis atque factis, qui permulta ob eam unam causam faciunt, quia decet, quia rectum, quia honestum est, etsi nullum consecuturum emolumentum vident.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 58:2)
deinde concludebas summum malum esse dolorem, summum bonum voluptatem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 81:2)
perfecto enim et concluso neque virtutibus neque amicitiis usquam locum esse, si ad voluptatem omnia referantur, nihil praeterea est magnopere dicendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 111:2)
Sed ut ad propositum - de dolore enim cum diceremus, ad istam epistulam delati sumus - , nunc totum illud concludi sic licet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 135:1)
concluduntur igitur eorum argumenta sic:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 33:5)
satisne hoc conclusum videtur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 35:4)
quod enim efficiebatur ex iis duobus, quae erant sumpta, in eo vides esse conclusum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 35:6)
Bonum autem, quod in hoc sermone totiens usurpatum est, id etiam definitione explicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 43:1)
sed eorum definitiones paulum oppido inter se differunt et tamen eodem spectant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 43:2)
nullis enim partitionibus, nullis definitionibus utuntur ipsique dicunt ea se modo probare, quibus natura tacita adsentiatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 52:5)
qui et definierunt plurima et definiendi artes reliquerunt, quodque est definitioni adiunctum, ut res in partes dividatur, id et fit ab illis et quem ad modum fieri oporteat traditur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 12:6)
Iam argumenti ratione conclusi caput esse faciunt ea, quae perspicua dicunt, deinde ordinem sequuntur, tum, quid verum sit in singulis, extrema conclusio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 12:8)
sin autem reliqua appetenda sunt, cur, quod est ultimum rerum appetendarum, id non aut ex omnium earum aut ex plurimarum et maximarum appetitione concluditur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 47:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION