라틴어 문장 검색

suadeo, bonum tuum concoquas, milva, et me non facias ringentem, amasiuncula:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:11)
Divitis haec magni facies erit, omnia cernens qui timet et sicco concoquit ore famem . . . Non multum oportet consilio credere, quia suam habet fortuna rationem . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:8)
inquit Giton etiam circumcide nos, ut Iudaei videamur, et pertunde aures, ut imitemur Arabes, et increta facies, ut suos Gallia cives putet:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:32)
Et ego quidem tres plagas Spartana nobilitate concoxi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:10)
Increverat valetudo, quam temperantia mitigare temptavit;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 9:1)
Insident febres, tussis increscit;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 3:1)
Una sed maxima difficultas, quod haec aequare dicendo arduum immensum, etiam tuo ingenio, quamquam altissime assurgat et amplissimis operibus increscat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 3:1)
Dum loquor, increvit latis spatiosior undis, Nec capit admissas alveus altus aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 650)
" Dixit, et ut serpens in longam tenditur alvum durataeque cuti squamas increscere sentit nigraque caeruleis variari corpora guttis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 56:3)
Dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes, et gravis increvit mutatis insula membris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 60:1)
Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras expulit et nata est ignaro femina patre, iussit ali mater puerum mentita:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 59:2)
Lacrimis quoque flumina dicunt increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo naides et dryades passosque habuere capillos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 6:2)
cladis adhuc Phrygiae memores, odere Pelasgos Neritiaeque ratis viderunt fragmina laetis vultibus et laetis videre rigescere puppem vultibus Alcinoi saxumque increscere ligno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 64:6)
quantis increscunt aequora ventis, erutaque ex imis fervet harena fretis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 44)
In urbibus multa transeunt vehicula quibus una vel duae personae utuntur, quam ob rem commeatus urbanus increscit, contaminatio augetur, magna energiae non renovabilis vis insumitur et necessaria fit constructio aliarum viarum et autoraedarum stationum, quae urbanae structurae damnum inferunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 199:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION