라틴어 문장 검색

Ne inter initia quidem ab istis quaestionibus deductam esse medicinam, sed ab experimentis.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 33:1)
discrimina quaedam sunt famulis splendorque suus, maculamque minorem condicionis habet, domino qui vixerit uno.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:19)
altera Romanae longe rectoribus aulae condicio.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:122)
tristis condicio pulsata fronte recedit;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:370)
"Populator Achivae Bistoniaeque plagae, crebris successibus amens et ruptas animis spirans inmanibus Alpes iam Ligurum trepidis admoverat agmina muris tutior auxilio brumae (quo gentibus illis sidere consueti favet inclementia caeli) meque minabatur calcato obsidere vallo spem vano terrore fovens, si forte, remotis praesidiis, urgente metu, qua vellet obirem condicione fidem;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:193)
eam condicionem esse imperandi ut non aliter ratio constet quam si uni reddatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 6장9)
is imperitos animos et quaenam post Augustum militiae condicio ambigentis inpellere paulatim nocturnis conloquiis aut flexo in vesperam die et dilapsis melioribus deterrimum quemque congregare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 16장5)
dein tormentis sagittisque pulsi, temptatis frustra condicionibus pacis, cum quidam ad Germanicum perfugissent, reliqui omissis pagis vicisque in silvas disperguntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장6)
et quia vetere senatus consulto quaestio in caput domini prohibebatur, callidus et novi iuris repertor Tiberius mancipari singulos actori publico iubet, scilicet ut in Libonem ex servis salvo senatus consulto quaereretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 30장5)
at se duodecim legionibus petitum duce Tiberio inlibatam Germanorum gloriam servavisse, mox condicionibus aequis discessum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 46장3)
nec diu dubitatum de tempore, loco, dein condicionibus, cum alter facilitate, alter fraude cuncta inter se concederent acciperentque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 65장6)
non receptae condiciones nec aliud quam naves et tutum in urbem iter concessum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 81장5)
iamque non modo in commune sed in singulos homines latae quaestiones, et corruptissima re publica plurimae leges.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 27장6)
legesque, si maiestatis quaestio eximeretur, bono in usu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장6)
nec dubie repetundarum criminibus haerebant, sed cuncta quaestione maiestatis exercita, et Silius imminentem damnationem voluntario fine praevertit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION