라틴어 문장 검색

te tamen munere dei inter ista felicem, de quo diutius occupando possidendoque operae pretium est votiva populorum studia confligere!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 1:4)
nam quamvis super hoc studio tam ipse quam patria confligant, olim lata sententia est, quod ille transeat ceteros cives, licet et illa ceteras civitates.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 8:3)
quin potius experietur, quisque conflixerit, Stoicos Cynicos Peripateticos haeresiarchas propriis armis, propriis quoque concuti machinamentis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 15:1)
densior a terris et nulli pervia flammae subtexit nox atra polos, iam claustra rigentis Aeoliae percussa sonant, venturaque rauco ore minatur hiemps, venti transversa frementes confligunt axemque emoto cardine vellunt, dum caelum sibi quisque rapit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권120)
neque enim generosior umquam alipedum conlata acies, ceu praepete cursu confligant densae volucres aut litore in uno Aeolus insanis statuat certamina ventis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권108)
premit indigesta ruentes copia, nec sese vacat ostentare nec hostem noscere, sic subitis Thebana Argivaque pubes conflixere globis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권302)
Concursus omnium ad antistitem conuolauit, ut elatus manibus periculum, quod inminebat, euaderet;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIX.5)
Quod quidem tam pro uestrae caritatis affectu, quam pro tantarum prouinciarum spatiis, quae inter nos et uos esse noscuntur, sumus inuitati concedere, ut in omnibus deuotioni uestrae nostrum concursum, et iuxta uestra desideria praeberemus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVII. 2:1)
Siquidem congregato contra inuicem exercitu, cum uideret se Osuini cum illo, qui plures habebat auxiliarios, non posse bello confligere, ratus est utilius tunc demissa intentione bellandi, seruare se ad tempora meliora.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIV. 1:4)
Qui cum Finano confligens, multos quidem correxit, uel ad solertiorem ueritatis inquisitionem accendit, nequaquam tamen Finanum emendare potuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV.9)
is Euander concursu pastorum trepidantium circa advenam manifestae reum caedis excitus postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens, rogitat qui vir esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 79:1)
nam Lavinii, cum ad sollemne sacrificium eo venisset, concursu facto interficitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 150:2)
ut primo statim concursu concrepuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantis perstringit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 256:1)
hac parte copiarum aucta iterum cum Sabinis confligitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 392:1)
clamor inde concursusque populi, mirantium quid rei esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 422:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION