라틴어 문장 검색

Tum Meropem atque Erymanta manu, tum sternit Aphidnum, tum Bitian ardentem oculis animisque frementem non iaculo, neque enim iaculo vitam ille dedisset, sed magnum stridens contorta phalarica venit, fulminis acta modo, quam nec duo taurea terga nec duplici squama lorica fidelis et auro sustinuit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:6)
conlapsos artus atque arma cruenta cerebro sternit humi moriens, atque illi partibus aequis huc caput atque illuc umero ex utroque pependit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:22)
Interea Rutuli portis circum omnibus instant sternere caede viros et moenia cingere flammis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 5:1)
Primus turmas invasit agrestis Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos occiso Therone, virum qui maximus ultro Aenean petit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:3)
Nec longe Cissea durum immanemque Gyan, sternentis agmina clava, deiecit Leto:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 15:7)
Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit, per varios sternit casus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 16:3)
Ille velut rupes, vastum quae prodit in aequor, obvia ventorum furiis expostaque ponto, vim cunctam atque minas perfert caelique marisque, ipsa immota manens, prolem Dolichaonis Hebrum sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem, sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis occupat os faciemque adversam, poplite Palmum succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso donat habere umeris et vertice figere cristas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 28:3)
Sternitur infelix Acron et calcibus atram tundit humum expirans infractaque tela cruentat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:4)
Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden sternere nec iacta caecum dare cuspide volnus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:5)
Sternitur infelix alieno volnere caelumque aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos tum pius Aeneas hastam iacit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 32:8)
pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora sternitur et toto proiectus corpore terrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 3:10)
Scilicet ut Turno contingat regia coniunx, nos animae viles, inhumata infletaque turba, sternamur campis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 13:15)
"Armipotens, praeses belli, Tritonia virgo, frange manu telum Phrygii praedonis et ipsum pronum sterne solo portisque effunde sub altis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 17:9)
sterneret ut subita turbatam morte Camillam, adnuit oranti;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 29:2)
Da sternere corpus loricamque manu valida lacerare revulsam semiviri Phrygis et foedare in pulvere crinis vibratos calido ferro murraque madentis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION